Gualterius Ulbricht
Gualterius (Theod. Walter) Ulbricht (natus 30 Iunii 1893 Lipsiae, mortuus 1 Augusti 1973 ad lacum Dölln apud Berolinum) vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et sodalis primo SPD, deinde KPD, postremo SED fuit.
Index |
Iuventus et munus [recensere]
Parentes eius sutores fuerunt. Post scholam finitam Ulbricht tirocinium tignarii fecit et hoc munere utebatur. Annis 1914 - 1918 miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit.
Familia [recensere]
Ulbricht bis uxorem duxit, annis 1920 et, postquam anno 1950 divortium fecit cum uxore prima, 1953. Secundam uxorem Lottam anno 1935 Moscoviae cognoverat et iam anno 1946 filiam (natam Russicam) adoptaverunt.
Cursus honorum in Re Publica Vimariana [recensere]
Ulbricht anno 1912 sodalis SPD factus est et post eversionem rerum anno 1918 ad novam factionem KPD accessit. Annis 1926 - 1929 legatus senatus terrae Saxoniae, annis 1928 - 1933 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Eodem tempore inter duces KPD electus est. Saepe contra Nazistas et factionem SPD censuit[1].
Tempore Dictaturae Nazistarum [recensere]
Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Ulbricht clam pro KPD laborare perrexit. Itaque mox in Lutetiam fugere coactus est. Postea Pragae pro actis diurnis communistarum laboravit. Anno 1938 Moscoviam fugit. Ab anno 1941, cum Nazistae Unionem Sovieticam supprimebant, in fronte divulgatione orationum milites Theodiscos ad profugendum persuadere conabatur.
Post Bellum Orbis Terrarum II [recensere]
Ulbricht Bello Orbis Terrarum II finito Berolinum revertit et factionem KPD iterum condidit. Anno 1946 legatus senatus terrae Saxoniae Anhaltini electus est et ad annum 1951 mansit. Administratio Sovieticae Zonae eum acriter adiuvit, cum anno 1946 factiones SPD et KPD esse coniungendas censebat. Soldalibus SPD invitis nova factio SED facta est, quae mox duce Communistarum dictaturam in oriente parte Germaniae errexit.
Inter Rem publicam Democraticam Germanicam [recensere]
7 Octobris 1949 Re publica Democratica Germanica condita Ulbricht vicarius praeses consilii ministrorum factus est. Praeterea legatus ad Cameram Popularem erat. Anno 1950 secretarius generalis factionis SED electus est et ab anno 1954 secretarius primus nominatus successor Gulielmi Pieck dux factionis factus est. 5 Martii 1953, cum Iosephus Stalin dux Sovieticus mortuus esset, Ulbricht ut fautor eius dimitti consilium sodalium nonnullorum erat. Sed postquam 17 Iunii 1953 opifices Berolini contra dictaturam communistarum egerunt, Ulbricht magistratum tenere permissum est, ne demissio signum debilitatis esset. Anno 1960 Ulbricht et praeses novi "Consilii Rei Publicae", quod cum Gulielmus Pieck praeses rei publice mortuus esset, caput novus RDG erat, et praeses novi "Consilii Defensionis Nationalis" factus est et hoc muneribus nitens Murum Berolinensem aedificandam praeparabat, plus hominum e re publica in occidentem partem Germaniae fugerent, quamquam brevitempore antquam aedificari coepit, consilia omnia negavit dixitque 15 Iunii 1961: "Ne quisquam murum exstruere in animo habet." (Theodisce: Niemand hat die Absicht eine Mauer zu bauen).[2]. Tamen a die 13 Augusti 1961 murus aedificatus est. Annis insequentibus nova consilia oeconomia constituebat et Unionem Sovieticam adiuvit, cum Ver Pragense finiebat. Diebus 17–28 Septembris Moscoviam et Unionem Sovieticam visitavit.
Cum autem se ipsum et RDG praedicabat, ut exemplum aliisque rebus publicis socialisticis ac praecipue Unione Sovieticae esset, Leonidas Brežnev dux Sovieticus eum secretarius SED dimitti iussit. Haec 3 Maii 1971 accidit. Sed praeses consilii rei publicae ad mortem mansit.
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Praeses Rei Publicae: Gulielmus Pieck
Praesides Consilii Rei Publicae Democraticae Germanicae: Gualterius Ulbricht | Gulielmus Stoph | Ericus Honecker | Egon Krenz | Manfredus Gerlach Praeses Camerae Popularis: Sabina Bergmann-Pohl |
|