Consilium Rei Publicae Democraticae Germanicae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aedes Consilii Rei Publicae Democraticae Germanicae

Consilium Rei Publicae Democraticae Germanicae annis 1949 - 1990 caput Rei publicae Democraticae Germanicae e compluribus sodalibus compositum fuit.

Consilium conditum[recensere | fontem recensere]

Postquam praeses primus RDG Gulielmus Pieck 7 Septembris 1960 mortuus est, duces Germaniae orientalis constituerunt, ut postea conplures homines caput rei publicae essent. 12 Septembris 1960 lex de constitutione anni 1949 reformanda promulgata est, quo Consilium Rei Publicae in loco praesidis officio capits fungeretur.

Sodales et praeses Consilii[recensere | fontem recensere]

Consilii sodales fuerunt

  • Praeses Consilii
  • 6 praesides vicarii
  • 16 sodales
  • secretarius Consilii

Officia Consilii rei publicae[recensere | fontem recensere]

Conventum Consilii Rei Publicae Democraticae Germanicae anno 1981

Consilium Rei publicae de his rebus constituere debuit:

  • de Suffragiis Camerae Popularis RDG habendis
  • de Sodalibus Consilii Nationalis Defensionis nominandis
  • de iure veniae
  • de legatis extraneis accipiendis
  • de phaleris tribuendis
  • Praeterea habuit patronatum de familiis multorum liberorum.

Quamquam sodales omnes de iure aequi fuerunt, tamen re vera praeses consilii omnia decrevit. In Consilio non saepe consulebatur.

Praesides Consilii Rei Publicae[recensere | fontem recensere]

Finis Consilii Rei Publicae[recensere | fontem recensere]

Postquam homines RDG anno 1989 dictaturam communistam aboleverunt, ultimus consilium rei pulicae a Manfredo Gerlach, sodali LDPD rectum est. Mense Martio 1990 autem, cum primo suffragium liberum in Germania orientali habita esset, factiones conveniunt de RDG celeriter cum Germania Occidentali consocianda. Itaque consilium novum non iam electum est et Sabina Bergmann-Pohl, praeses camaerae popularis, ultimum caput RDG pro tempore nominata est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]