Egon Krenz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Egon Krenz anno 1984

Egon Krenz (natus 19 Martii 1937 oppido Kolberg (Pomerania)) vir publicus Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG) et sodalis SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius sutor erat. Egon anno 1943 scholam frequentare coepit. Cum pugna belli anno 1944 appropinquarent, cum parentes oppidum Damgarten in Pomerania fugerunt. Ibi Krenz ad annum 1953 scholam frequentavit. Eodem anno sodalis Iuventutis Theodiscae Liberae (FDJ), foederis iuvenum Communistarum Rei publicae Democraticae Germanicae (RDG), factus est. Deinde ad annum 1957 munus magistri discebat. Deinde exercitu Germaniae Orientalis militavit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Krenz celeriter in iuventute libera promotus est et, postquam annis 1964 - 1967 Moscoviae litteris societatibus studuit et deinde secretarius FDJ fuit, anno 1974 praeses huius foederis nominatus est. Ab anno 1971 etiam legatus Camerae Popularis fuit. Ab anno 1971 inter rectores factionis SED acceptus est et ab anno 1981 legatus Consilii Rei Publicae Democraticae Germanicae et anno 1984 vicarius praeses consilii, i.e. vicarius Erici Honecker nominatus est. Mense Maio 1989, cum incolae RDG in electione consiliorum oppidum primo tempore non omnes pro Communistis suffragia tulissent, Krenz eventum suffragiorum defraudari iussit. Tamen 18 Octobris, postquam Ericus Honecker dux rei publicae dimissus est, successor nominatus est. Sed propter odium hominum non diutius quam ad diem 3 Decembris 1989 praeses consilii rei publicae et SED factionis manere potuit. Brevi tempore post etiam e SED exclusus est.

Iudicium[recensere | fontem recensere]

Anno 1993, post finem RDG accusatus est, quod homines, qui e RDG fugere cupiebant, necari iussisset. Annis 2000 - 2003 homicidii damnatus in carcere retentus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]