Glossator

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Decretalia cum glossis ordinariis.

Glossator stricto sensu fuit quilibet multorum eruditorum qui Iure Romano in scholis legitimis in Italia, Francia, et Germania saeculis undecimo et duodecimo studebant secundum Pandectas (etiam Digestas appellatas), Codicem Iustiniani, Authenticas,[1] et Institutiones Iustiniani, libellum legum, omnibus ad unum in Corpore Iuris Civilis compositis.[2] Glossatorum opera textus antiquos in vivos Iuris Romani Mediaevalis mores converterunt.

Glossatores studia de singulis acta faciebant, quas in congeriebus explicationum componebant. Cum in eorum labore declarent contradictiones in rebus legitimis simulatas, non veras, esse, modo inquirendi utebantur quem ipsi nesciverantur Romani antiqui. Quia pro omne quaestione legitima credebant solum unam regulam obligatam legi debere, fontes reconciliare conabantur. Ergo hos appropinquabant fontes legitimos ratione dialectica, quae erat generalis scholasticismi mediaevalis proprietas. Ei aliquando novas notiones, in iurisprudentia Romana non inventas, excogitare requirebant, sicut semiprobatio, indicia tota probatione carentia, sed quandam vim iam habentia, sicut testis singulus. In aliis disciplinis mediaevalibus, exempli gratia theologia et philosophia, glossae etiam apud principales textus graves factae sunt.

Γλῶσσα, nomen substantivum Graecum, 'lingua' significat. Nomen primum pro explicatione singularum vocum insuetarum erat, sed usus ad significationem latiorem 'commentariorum' paullatim amplificabatur. Glossatores explicationes in marginibus (glossas marginales) vel inter lineas (glossas interlineares) textuum veterum scribebant. Deinde, hae explicationes in magnis conlegebantur congeriebus, primum in libris disiunctis, sed etiam in marginibus locorum legitimorum mox scriptae. Transcriptores mediaevales Bononiae scriptum proprium, Litteram Bononiensem appellatum, finxerunt ut facilitatem legendorum verborum principalium et glossarum augerent.

Glossa ordinaria Accursii, ultima harum glossarum redactio usitata, circa 100 000 glossarum continet. Nonnulla decennia hoc opus laboravit Accursius. Critica harum glossarum editio non iam adest.

Iurisconsulti mediaevales etiam glossas scripserunt de mediaevalibus iuris canonici textibus sicut Decretum Gratiani (circa 1140), Liber Extra Gregorii Papae IX (1234), Liber Sextus Bonifacii Papae VIII (1298), et deinde de minoribus paparum decretorum congeriebus, iudiciorum in forma epistularum ad legatis pontificiis missorum. Decreta Concilii Lateranensis Quarti anni 1215 glossas quoque accipierunt.

Plurimae glossa veterrimae solum in manuscriptis mediaevalibus inveniri possunt, sed recentiores paucorum manuscriptorum editiones exstant. Principales manuscriptorum legitimorum glossatorum congeries in micropelliculis positae in Instituto Historiae Legitimae Europaeae Max Planck Francofurti ad Moenum sito, et in universitatibus Monacensi, Herbipolensi, Mediolanensi, Leidensi, et Berkeleiensi curantur.

Homines[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hae erant selectae et imminutae Iustiniani constitutiones Latine conversae, primum Graece promulgatae post Codicem statutum et ergo Novellae Constitutiones vel simpliciter Novellae usitate appellatas.
  2. Hic titulus est nihil nisi inventum cuiusdam typographi saeculo sexto decimo.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Libra Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!