Morphina

E Vicipaedia
(Redirectum de Morphinum)

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Morphina.

Haec commentatio de medicamento narrat. De alia significatione videatur Morphinae.

Morphina[1] (Nomen Nonproprietarium Internationale) (sub paene centum nominibus mercatoriis venumdata) est alcaloides et medicamentum analgesicum opioideum?📝Opioides”? (vide -oides) “Opiatum”?, principale in opio. Habetur in medicina clinicali res sine qua non analgesicorum. Sicut alia opioidea, inter quae oxycodonum, hydromorphonum, et diacetylmorphina (heroina), morphina in systemate nervoso centrali ad mitigandum dolorem recte agitur.

Morphina
Fructus papaveris nuper rasus laticem fert.
Responsum locale a morphina in venam iniecta per liberationem histamini effectum
Chemica morphinae structura - Spina benzylisoquinolini viridis monstratur.
Eadem structura rectis dimensionibus tribus monstrata; spina caerulea monstratur.
Ampulla morphinae et acus integra pro usu proximo e bello mundano secundo
Biosynthesis morphinae

Morphina dependentiae magnopere favet, quia tolerantia et psychologica dependentia rerum cito nascuntur, quamquam dependentia physiica post nonnullos menses fieri potest. Tolerantia depressionis respiratoriae et euphoriae rapidius crescit quam tolerantia analgesiae, multique patientes doloris chronici ergo portione constante nonnullos annos sustinentur. Effectus autem celerius inverti possunt dolore per hyperalgesiam ingravescente.

Morphina est opiatum abundantissimum in opio inventum, latex siccatus ex immaturis Papaveris somniferi fructibus. Primum fuit elementum activum e planta purificatum. Quod est unum ex saltem quinquaginta alkaloideis nonnullorum generum in opio stramento papaverum, et aliis rebus ex papaveris deductis inventorum. Primarius morphinae fons est extractio chemica ex opio.

Morphina prima anno 1804 a Friderico Sertürner excocta est, quae late creditur primum decoctum alkaloidei herbacei naturalis. Sertürner id distribuere coepit anno 1817, et Merck id in commercio venumdare coepit anno 1827. Merck eo temopre parva medicamentarii officina erat. Morphina latius adhibebatur post acum hypodermicum anno 1857 inventum. Sertürner rem morphium primum appellavit, e Morpheo (Graece Μορφεύς), deo Graeco somniorum, quia somnum efficere solet.[2]

Morphina in ordinis mundi sanitarii indicem exemplarem medicamentorum essentialium recepta est.[3]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Extracta ex opio materies Morphina dicta", Faculté de médecine de Paris (1818). Codex Medicamentarius sive Pharmacopoea Gallica. Lutetiae: Hacquart. p. 385 .
  2. W. Smith. A Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: I. B. Tauris, 2007), ISBN 1845110021.
  3. World Health Organization, WHO Model List of Essential Medicines, Octobri 2013.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]