Latinitas bona

Glocestriensis comitatus

E Vicipaedia
(Redirectum de Glocestria)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Glocestria (urbs)

Glocestriae situs inter comitatus geographicos regni Britanniarum

Glocestriensis comitatus sive Glocestria (vulgo Gloucestershire, abbreviatione Glos) est comitatus geographicus et traditionalis Angliae ad occidentem spectans, cuius caput est urbs Glevum.

Glocestriae situs inter comitatus sollemnes Angliae
E Glocestria "geographica" distinguuntur Glocestria "administrativa" (54), Glocestria meridionalis (57), suburbia septentrionalia Bristolii (58)

Glocestria est comitatus historicus a saeculo X recognitus (pagis finitimis Herefordia et Vigornia septentrione versa, Warwico et Oxonio ad orientem spectantibus, Wiltonia et Somersetia ad meridiem, comitatu Monemutensi Cambriae occidenti verso). Ad partes meridionales et occidentales Sabrina flumen, comitatu toto transcurso, in manicam Bristoliensem defluit; ibi igitur portus reperiuntur, et praecipue urbs Bristolium, interdum a geographos in Somersetia comprehensum, interdum in Glocestria, sed comitatum sollemnem et administrativum in se constituens. Bristolio secluso Glocestria inter comitatus sollemnes Angliae hodiernae enumeratur.

Glocestria est etiam comitatus administrativus, sed limitibus parvioribus; separatim enim pagus Glocestria meridionalis gubernatur. Hic comprehendit traiectus antiquos iuxta Aust et New Passage, suburbia exteriora Bristoliensia Filton, Stoke Gifford, Winterbourne et Kingswood, oppida etiam Thornbury, Yate, Chipping Sodbury et Marshfield cum ruribus adiacentibus. In Glocestria "administrativa" hodierna manent Glevum (sedes gubernii); oppida clariora Cheltenham, Ciricestria, Stroud, Theoci Curia; portus minusculos Sharpness et Newnham; oppida modesta Coleford, Cinderford, Lydney, Mitcheldean, Newent, Winchcombe, Chipping Campden, Moreton-in-Marsh, Stow-on-the-Wold, Northleach, Lechlade, Fairford, Tetbury, Painswick, Minchinhampton, Nailsworth, Stonehouse, Dursley, Berkeley, Wotton-under-Edge, Wickwar; oppida parviora fere trecenta. Inter oppida Glocestriae olim ordinabantur Clifton et Hotwells; hae sunt hodie regiones urbanae Bristolii, sicut et portus Avonmouth ad ostia Abonae fluminis iacens.

Inter altissimos comitatus Glocestriae locos sunt Cleeve Cloud et May Hill.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]