Georgius De Lacy Evans

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius De Lacy Evans anno 1855

Georgius (Anglice George) De Lacy Evans (natus ignoto die anni 1787 in oppido Moig (Comitatus Limericensis), mortuus die 9 Ianuarii 1870 Londinii) dux militum ac vir publicus Britannicus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

De Lacy Evans ab anno 1807 stipendia in exercitu Britannico meruit: Anno 1810 expugnatione Mauritii insulae interfuit. Bellis Coalitionum in Hispania et Lusitania interfuit et contra CFA Bello anni 1812 dimicavit. In Europam revertebat atque in proelio Proelio Waterlooense pugnavit. Anno 1830, 1831/32, 1833 - 1841 atque 1846 - 1865 legatus ad Parlamentum Britannicum fuit. Annis 1835 - 1837 dux militum Isabellam II reginam Hispaniae contra Carlistas adiuvit. Inter Bellum Crimaeanum ab anno 1854 secundam divisionem expeditionis Bitannicae duxit. Ibi proeliis ad Almam, Balaclavae, Inceromaniae interfuit. Anno 1855 morbo vexatus in patriam rediit. Anno 1861 generalis nominatus est. Anno 1865 De Lacy Evans se e vita publica recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]