Quintus Caecilius Metellus Numidicus

E Vicipaedia

Quintus Caecilius Metellus Numidicus (natus saeculo 2 a.C.n.; obiit circa annum 91 a.C.n.) fuit consul Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius Lucius Caecilius Metellus Calvus fuit, consul anni 142 a.C.n., frater Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus, qui anno 119 a.C.n. consulatum adeptus est. Filius eius Creans Quintus Caecilius Metellus Pius anno 80 a.C.n. consul fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 117 aut 116 a.C.n. IIIvir monetalis fuit, deinde anno 112 aut antea praetor, tum propraetor. Anno 109 a.C.n. ipse consul fuit una cum Marco Iunio Silano. Consul et deinde proconsul Africae Bellum Iugurthinum gessit cum Iugurtha Numidarum rege, qui a Micipsa adoptatus, duos eius filios, fratres suos, interfecerat, ut solus Numidiae imperio potiretur. Micipsa in amicitia societateque populi Romani semper permanserat. Postquam igitur Romae cognitum est nefarium Iugurthae scelus; placuit illud ulcisci. Metellus cum exercitu in Africam navigavit, et cum hoste manus conseruit, qua in parte Iugurtha adfuit. Ibi aliquandiu certatum est, neque hic ullum boni ducis aut militis officium praetermisit. Ceteri vero eius milites primo congressu pulsi fugatique sunt; Iugurtha in oppidum munitum perfugit. Paucis post diebus, Metellus eum insecutus, iterum proelio fudit: Numidiam vastavit, urbes amplas et munitissimas cepit; quae victoria ei nomen Numidici fecit atque anno 106 triumphavit, quamquam copias reliquerat, cum audivisset, Gaium Marium eius successorem electum esse[1].

Postea anno 102 a.C.n. Quintus Metellus, nunc fautor Optimatium et censor factus, frustra Lucium Appuleium Saturninum et Gaium Servilium Glauciam e senatu expellere conatus est. Cum anno 100 a.C.n. ab inimicis accusatus, causam de pecuniis repetundis diceret, et ipsius tabulae circumferrentur iudicibus inspiciendae, nemo ex illis fuit qui non removeret oculos, et se totum averteret, ne quisquam dubitare videretur verumne an falsum esset quod ille retulerat in tabulas. Cum Saturninus tribunus plebis legem senatus maiestati adversam et reipublicae perniciosam tulisset, Metellus in eam legem iurare noluit, eaque de causa in exilium actus est. Honestum Rhodi secessum invenit, ibique litteris operam dedit. Ita vir fortissimus de civitate maluit decedere, quam de sententia, eique salus patriae dulcior quam conspectus fuit.

Metelli filius precibus et lacrimis a populo impetravit ut pater anno 99 a.C.n. ab exilio revocaretur. Forte ludos spectabat, cum ei redditae sunt litterae, quibus scriptum erat, maximo senatus et populi consensu, reditum illi in patriam datum esse. Nihil eo nuntio moveri visus est: non prius e theatro abiit, quam spectaculum ederetur; non laetitiam suam proxime sedentibus ulla ex parte ostendit, sed summum gaudium intra se continuit, parique vultu in exilium abiit, et fuit restitutus; adeo moderatum inter secundas et adversas res gessit animum. Tantus vero ad eum advenientem concursus est factus, ut dies totus consumptus sit in gratulationibus illum ad portam urbis excipientium; inde in Capitolium ascendentem, et lares repetentem universa propemodum civitas deduxit.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gaius Sallustius Crispus, Bellum Iugurthinum 61-83; Plutarchus, Marius 10,1


Antecessores:
Spurius Postumius Albinus et Marcus Minucius Rufus
Consul
109 a.C.n.
cum
Marco Iunio Silano
Successores:
Servius Sulpicius Galba et Lucius Hortensius