Elisabetha de Pomerania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Elisabetha de Pomerania, herma in ecclesia cathedralis sancti Viti Pragae

Elisabetha de Pomerania (134714 Februarii 1393 Reginogradecii) fuit Sacri Romani Imperii imperatrix et regina Bohemiae. Heac uxor quarta ultimaque imperatoris ac regis Caroli IV erat, etiam mater imperatoris ac regis Bohemiae Hungariaeque Sigismundi et nepos regis Poloniae Casimiri III.

Vita[recensere | fontem recensere]

Elisabetha nupsit Carolo IV Cracoviae die 21 Maii 1363. Coronata est in reginam Bohemiae die 18 Iunii 1363 Pragae ab archiepiscopo pragensi Ernesto de Pardibus (Pardubice). Romae die 1 Novembris 1368 papa Urbanus V Elisabetham in imperatricem Romanorum coronavit. Mortua est in urbe reginarum Bohemiae Reginogradecii die 14 Februarii 1393. Sepulta est cum marito suo in ecclesia metropolitana sancti Viti in Arce Pragensi.

Familia[recensere | fontem recensere]

Elisabethae maritus unicus imperator Carolus IV fuit. Cum eo sex liberos habebat: