Carolus IV (imperator)

E Vicipaedia
(Redirectum de Carolus IV a Luxemburgio)
Wikidata Carolus IV (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Carolus IV (imperator): imago
Carolus IV (imperator): imago
Nativitas: 14 Maii 1316, 14 Maii 1316; Praga
Obitus: 29 Novembris 1378; Praga
Patria: Sacrum Romanum Imperium

Familia

Genitores: Iohannes; Elizabeth of Bohemia
Coniunx: Blanche of Valois, Anne of Bavaria, Anna Svidnicensis, Elisabetha de Pomerania
Proles: Catherine of Bohemia, Elisabeth of Bohemia, Venceslaus a Luxemburgio, Anna Bohemiae, Sigismundus Luxemburgicus, John of Görlitz, Margaret of Bohemia, Burgravine of Nuremberg, Margaret of Bohemia, Queen of Hungary, Karel of Bohemia
Familia: Domus Luxemburgensis

Insignia heraldica

Carolus IV (imperator): insigne
Carolus IV (imperator): insigne

Carolus IV Luxemburgensis (Pragae die 14 Maii 1316 - ibidem die 29 Novembris 1378) fuit rex Bohemiae et Sacri Romani Imperii imperator.

Vita[recensere | fontem recensere]

Carolus IV fuit filius Ioannis Luxemburgensis, filii imperatoris Henrici VII, et uxoris eius Elisabethae, filiae regis Bohemiae Venceslai II. Carolo fuit in baptismate nomen Venceslaus, quod in confirmatione eius a Carolo, Francorum rege, mutatum est, apud quem Lutetiae pueritiae rudimenta peregit.[1]

Puer in Francia et Italia studuit. Anno 1333 in Bohemiam rediit. Mortuo patre coronatus est 2 Septembris 1347 ab archiepiscopo Pragense Arensto in regem Bohemiae corona sancti Venceslai, quam ipse fieri fecerat.

Anno 1348 Carolus praeclaram Universitatem Carolinam Pragae condidit, eodem anno fundavit Urbem Novam Pragensem atque arcem Carlsteinensem. Anno 1357 imperator posuit primarium lapidem in fundamento novi pontis Pragensis in litore Multaviae prope monasterium sancti Clementis in Vetere Urbe Pragensi.[2]

Die 5 Aprilis 1355 coronatus est Romae in imperatorem Romanorum, cum eo etiam coronata est in imperatricem uxor eius Anna Svidnicensis. Anno 1356 scripsit Bullam Auream, quae fuit lex fundamentalis Sacri Romani Imperii.[3]

Sepultus est cum uxoribus suis in Ecclesia cathedrali Sancti Viti in arce regia Pragensi.

Carolus de linguarum litterarumque scientia sua haec scripsit: "Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus."[4]

Familia[recensere | fontem recensere]

Herma Caroli IV in Ecclesia Pragensi a Petro Parlerio perfecta
Carolus IV. Imago ex voto archiepiscopi Ioannis Ocelli

Carolo IV quattuor uxores erant:

Liberi[recensere | fontem recensere]

Carolo IV undecim liberi erant:

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aeneas Silvius Piccolomini (papa Pius II), Historica Bohemica, in: Fontes rerum Bohemicarum VII, p. 123.[nexus deficit]
  2. Benessius Krabice de Weitmile: Cronica ecclesiae Pragensis. Saeculo 14 scripta.
  3. Bulla aurea Caroli Quarti Romanorum Imperatoris Noribergae Sancita Anno 1356
  4. In autobiographia sua (Vita Caroli), e qua longius citare licet: "Et sic cum venissemus in Boemiam, non invenimus nec patrem nec matrem nec fratrem nec sorores nec aliquem notum. Idioma quoque Boemicum ex toto oblivioni tradideramus, quod post redidicimus, ita ut loqueremur et intelligeremus ut alter Boemus. Ex divina autem gracia non solum Boemicum, sed Gallicum, Lombardicum, Teutunicum et Latinum ita loqui, scribere et legere scivimus, ut una lingua istarum sicut altera ad scribendum, legendum loquendum et intelligendum nobis erat apta."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insigne Caroli IV
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum IV spectant.