Arx Pragensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arx Pragensis
Arx Pragensis anno 1870
Aula Vladislai

Arx Pragensis[1] seu Castrum Pragense[2] (vocabatur etiam Castrum Sancti Venceslai[3]): arcis amplissimae et nitidae, quae sacris aeque ac profanis aedificiis ornatissima et in subiectam urbem Pragam despectans cerni potest, fundamenta Borzivojus, primus Bohemorum princeps Christianus, circa annum 880 iecit.

Decimo a saeculo Arx erat sedes rectorum Bohemiae, primum principum, deinde regum et imperatorum pariter ac episcopi et archiepiscopi Pragensis. Et tranquilla et turbulenta est historia Arcis; erant florentia et aedificandi tempora (Carolo, Iagellonis, Rudolpho regnante), sed etiam labefiendi et negligentiae. Aetate nostra Arx praesidentis rei publicae sedes est et maxime insigne aedificiorum corpus in Re publica Bohemorum manet.

I. Longo hortorum amoenorum tractu Arx Pragensis a meridie cingitur. Paulatim et gradatim horti condebantur; visitator primum per hortum veterrimum, qui Paradisiacum appellatur, Hortum in Vallis intrare potest. Omnes horti saeculo ante a Iosepho Plečnik, architecto Sloveno, novae dispositioni sunt aptatae, inter se iunctae artificiosisque operibus adornatae. In Horto paradisiaco imprimis gradus grandes et maxima e lapide granitico lanx, aeque ac Matthiae diaeta hortulana conspiciuntur.

Medium per hortum qui In Vallis dicitur via longa et recta fert, quam visitatores ingressi multa aedificia memoratu digna cernere possunt. Quorum omnium, priusquam maiora ostentaverimus, de minoribus primum verba faciemus. En varia opera Plečnikiana!

Est alia diaeta hortulana formae quadratae prospectum in Pragam praebens, nonnumquam Parva Deliciarum domus (id est Parvus Belveder) dicta; est prospectus semicircularis; sunt Scalae taurinae, quibus architectus Slovenus Tertium propatulum cum hortis mirum in modum iunxit. Paulo longius etiam tertius prospectus situs est nomine Bellevue cum columnis more Aegyptico sculptis perpulchrisque tignis auro decoratis.

II. Anno 1502, Palatium in Arce Pragensi a rege Vladislao est inchoatum, quod Benedictus Ried, ea aetate mirandus artifex et architectus, absolvit et ita splendidum atque praestans perfecit, ut eius structura omnia regum palatia aequare potuerit.

Aula quae Vladislai dicitur, illis temporibus tota in Europa maxima (74 metrorum longa, 18 lata, 14 alta), venustissima et gracillima habet convexa nec non magnificas fenestras, quae primum in Regno Bohemiae formam artis renatae ostentaverunt. Erat locus cenarum, sollemnium, comitiorum, quin etiam turnamentorum. Praeter Aulam Vladislai insunt multae aliae: Bohemiae Cancellarium, ubi summi regni administratores suo munere fungebantur, Conclave terrae tabularum, Aula ad comitia procerum agenda, et al.

Anno 1618, cum Protestantes ordines tumultuarentur, haec quoque Regia in hominum memoria celebris est facta. Jaroslaus Borzita, comes de Martinicz et regni procurator, Vilhelmus Slavata, comes de Chlum, et Fabricius quidam scriptor ab adversariis e fenestris Palatii regii in profundam decem et octo ulnarum fossam praecipitati sunt. Erat rebellantibus in votis, ut Catholicissimos proceres in feretris efferent, sed divina providentia eos protegente (seu potius cumulis sordium in fossa iacentibus) mirum in modum e morte evasere et Vindobonam profugere apud regem questuri rebellesque accusaturi. Quod factum duo obelisci incriptionibus semitritis commemorantur.

In Arce Pragensi olim Rosenbergicorum et Pernsteinensium procerum domus eminebant, nunc autem Lobkoviciorum domus tantum conspici potest. Domus Rosenbergica enim Maria Theresia regnante reaedificata est et in Palatium quod Theresianum nuncupatum sive Nobilitatis solatium, ut ipsissimis augustae verbis utar, architecto Niccolo Pacassi consulto mutata.

Erat enim institutum ad mulieres filiasque, quas inopes mariti atque patres reliquerant, curandas et afflictis fortunis protegendas. Capella Omnium Sanctorum, quae Carolo auctore anno 1370 a Petro Parlerio inchoata, deinde incendio pressa, sed non depressa, postea reaedificata et aucta, nunc Nobilitatis domus quoque pars est et Regiae parietem contingit.

Itaque Arcem Pragensem a Vladislao, Rudolpho et Matthia imperatoribus aedificatam Maria Theresia augusta ad uniformitatem quandam aedificando perduxit.

III. Omnibus a platea ante Arcem ingredientibus Porta Matthiae subeunda est, et fuit per quattuor iam saecula, cum fundamentis a Rudolpho iactis Matthias, frater eius, opus perfecisset nomenque suum ei imposuisset, sicut et inscriptio supra testatur. Quae legitur: D‹OMINUS› MATTHIAS, EL‹ECTUS› ROM‹ANORUM› IMP‹ERATOR› S‹EMPER› AVG‹USTUS› HUNG‹ARIAE› BOH‹EMIAE› REX 2C FF‹=FIERI FECIT› AN‹N›O MDCXIV. Porta Matthiae formam arcus triumphalis sequebatur, quem diversa parietis structura pariter atque color manifestabit latentem.

Porta subita Propatulum qui secundum dicitur visitantibus patet. Fuit quondam fossa alta Arcem tuens, sed Rudolpho regnante tota area humo oppleta et reaedificata est. Dextra Capella Sanctae Crucis surgit verbis de Sancta Scriptura sumptis adornata. Sinistra parte magnificentiam Novae regiae admirari possumus. Inest amplissima aula Hispanica dicta, quae ab artificibus et pictoribus Hispanicis Italicisque splendide est exornata. Tempore nostro (ab anno 1998) hac in aula praeses rei publicae a legumlatorum coetu eligitur.

Dextrorsum Stabulum equorum invenitur qui Imperatorium appellatur et supra stabulo Pinacotheca Rudolphi sita est, olim mirabilibus artis operibus, ut ita dicam, farta, anno autem 1648 ab saevis Suetis spoliata plerisque artis operibus orbata. Quod restabat, Iosephus II imperator auctione vendidit et cunctam collectionem ad nihilum redegit.

IV. In Arce Pragensi princeps Venceslaus metropolitanam Ecclesiam divo Vito dicatam primus construxit, cum bracchium eiusdem sancti ab Henrico I. Germanorum imperatore accepisset. Cur autem divo Viti dicata fuerit? Apud Slavos idolum fuit nomine Svantovit, a quo opem petebant quodque sacrificiis colebant. Idoli nomen 'Svantovit' paene idem ac Bohemice sanctus Vitus, h. e. 'Svent Vit' pronuntiabatur—aut saltem pronuntiatum esse existimatur—et fortasse hanc ob similitudinem nova religio in corda Bohemorum facilius inseri potuerit. Ecclesia formam habuit rotundam cum quattuor apsidibus et speciem crucis sequebatur. Saeculo posteriori, quia numerus Christi fidelium accrescebat, aucta, amplificata et in formam basilicae aedificata est.

Quam ecclesiam Carolus, rex Bohemiae futurus, edacitate temporis ad statum miserandum redactam cum repperisset, consilium amplissimae ecclesiae aedificandae cepit, anno 1344 fundamenta eius posuit et ecclesiam faciendam viris architecturae peritissimis, Matthiae de Arras et Petro Parlerio, mandavit. Carolo mortuo opus autem semiperfectum mansit manebatque et saeculis sequentibus, quamquam nonnulli post Carolum reges opus ad finem perducere conati sunt. Rudolpho regnante Magna turris tantum perfecta est.

In eam, quam hodie cernimus grandem maiestatem et formam, haud ullus rex, sed Societas ad templum perficiendum primis vicesimi saeculi decenniis ecclesiam assurexit (architecti Kranner, Mocker et Hilbert). Anno 1929, quo ita dictum 'Millennium sancti Venceslai' celebrabatur, templum perfectum sollemniter consecratum et inauguratum est.

In ecclesia multae capellae (Capella regis, S. Adalberti, S. Venceslai), sepulcra, altaria et camerae inveniuntur; quarum eminentissima est illa, ubi insignia regis Bohemiae sunt deposita. Nec non Vetus tumba regalis in inferis templi locis visendi digna. In eadem ecclesia corpora patronum Bohemiae quiescunt, scilicet sanctorum Viti, Venceslai, Sigismundi, Adalberti, Ioannis Nepomuceni, etc.

V. Ad diversa minora, mirabilia tamen spectanda nunc progrediamur. Turris ad metropolitanam Ecclesiam sancti Viti est altissima (99 m) et non omnino invenusta spectatur. Mediam turrim campanae implent; quarum una, Sigismundi nomine, magnitudine sua omnes campanas Bohemicas superant.

Supremam turris partem obtinet horologii machina duobus cum indicibus. Indices, alter horarius, et alter, qui quattuor horae segmenta nuntiat, ab optimis hac in arte magistris quos circa se Rudolphus II imperator habebat perfecti.

Iuxta ecclesiam sedes praepositurae Pragensis sita est, cuius in muris adhuc arcus structurae Romanicae distingui possunt. Haud procul ab illa columna monolitha eminet inaurata pyramide coronata. Est opus Plečnikianum. Et medio in propatulo statua equestris sancti Georgi draconem occidentis collocata est. Fabricatum est opus anno 1373.

Luce et radiis solis clatri aurei in magna templi fenestra splendent et speciosum conspectum oculis praebent. Quos Rudolphus II imperator fieri fecit, sicut et littera R supra fenestrae apice posita indicat.

Dextrorsum a Rudolphi fenestra opus tectorium, quod Ultimi iudicii appellatur, conspici potest. Media parte Christus in solio regnat; sinistra sancti patroni Bohemiae et Carolus IV, dextra maria Virgo et Ioannes Baptista Dominum orant et precantur. Mortui resurgunt: electi angelis comitantibus ad coelos ascendunt, reiecti autem a diabolis gaudentibus ad poenas aeternas solvendas trahuntur.

Ultimum Scalas taurinas, de quas iam verba fecimus, a fronte nunc conspiciamus et duos tauros nigros videamus.

VI. Anno 920 princeps Bohemiae Vratislaus I, filius sanctae Ludmilae et Borzivoji, primi Bohemorum Christiani principis, loco edito in Monte Suillo supra Pragam in honorem Sancti Georgi ecclesiam erigi curavit, ut magis fides Christiana divulgaretur, propagaretur firmareturque. Nonnulli enim Bohemi prisci idololatriae, ut supra diximus, dediti manserant et adhuc deos deasque Slavorum coluerant.

Annis quinquaginta interiectis beata Mlada, soror ducis Bohemorum Boleslai, Romam visitavit, Ordinem Sancti Benedicti ibi intravit et in Arce Pragensi anno 973 monasterium sancti Georgi fundavit, tota in Bohemia primum. Cuius coenobii prima antistita sive abbatissa facta est. Eodem quoque anno episcopatus Pragensis est fundatus.

Ecclesia saepe numero reaedificata renovataque est; frons quam cernimus aedificii pulchrum artis barocae speciem ostentat. Media fronte inscriptio 'SANCTE GEORGI ORA PRO NOBIS' legi potest.

Conspiciamus etiam turres duas Parthenonis Georgiani: mirum in modum tecto carent. Imperfectam quandam perfectionem pariter atque imperfectionem perfectam suo operi additus est artifex, qui laterculos ita aptavit et caemento iunxit, ut tecti formam quidem referrent.

VII. Anno 1535 Ferdinandus I, rex Habsburgica ab stirpe oriundus, pontem ligneum, quem Pontem pulvereum nunc appellamus, mirabili artificio trans vallem magnam Arcis Pragensis aedificavit. Pons pulvereus fastigio primum fuit contectus et contabulationem angustam habuit; qua augustus imperator Rudolphus II. libens in Hortos regis secreto ex more suo venisse traditur.

Pons altitudinem fossae qui Cervina dicitur facile superat. Quae fossa collem Arcis magna ex parte praeteriens Arcem natura, et mole moenium adhibita, etiam manu munitissimum reddit. Imo fossae rivus nomine Brusnicze fluit.

Haud procul a ponte prima turris eodem cognomine ac pons appellata conspici potest. Turris pulverea nomen suum ab pulvere qui intus condebatur trahit. Validissima fuit omnium turrium, quas Benedictus Ried Arcem protecturas erigi et moenibus inseri fecit.

Alias quoque turres in moenibus conspiciamus: una Alba, altera Daliborka dicta est. Ambae temporibus pacatis ad miseros incarcerandos sunt aptatae; carcer subterraneus, ubi fame laborantes egebant, et carnificina variis cum tormentis saepe commemorantur. Ut exempla quaedam afferam, Eduardus Kelly, alchymiae peritus, qui Rudolpho imperatori se aurum facturum et formaturum promittebat, sive Protestantes rebellionis auctores post pugnam Albomontensem ibi in catenis tenebantur.

De altera turri quae Daliborka dicitur apud I. Fl. Hammerschmiedum, rerum scriptorem Bohemorum saeculi 17, sequentia narrantur. Anno 1498 Dalibor quidam, tumultus adversus dominum suum Adamum Ploskovsky excitati reus, in turrim rotundam Arcis primus coniectus est, quae ab eo Daliborka hodieque vocatur. Hic carcere inclusus cum miseriis et tristi paupertate premeretur, animi causa (ante musices omnis ignarus) fides emit, tantumque assidua fidium tractatione profecit, ut ea arte parem nullum habere crederetur; itaque prope turrim quotidiani hominum fiebant concursus, ut eum fidibus canentem audirent, rogatique stipem liberaliter praebebant; tanta paupertatis solertia! Inde vetus apud Bohemos natum proverbium, cum quid fames aliaque necessitas possit, dicere volumus: 'Etiam Daliborem fames musicam docuit'.

Intra moenia a turri Daliborka usque ad turrim Albam via quaedam angusta et amoena fert, olim Aurificum, nunc Aurea dicta. Parvulis ex domibus constat, quas ballistarii quondam sibi ad habitandum aedificarunt, et veterem formam domorum Arcem circumiacentum visitantibus ostentat.

VIII. Anno 1534, Ferdinandus rex ultra Fossam cervinam Hortos regis fieri curavit, cum vineas veteres a possesoribus coemisset. Ferdinando adhuc regnante vineae in hortos forma artis renatae commutatae sunt, qui raris arboribus, arbustis, floribus sunt exulti. Primae tota in Europa tulipae in hisce hortis esse insitae et hinc demum in Bataviam pervenisse feruntur. Aliquando post specie viridarii Anglorum horti se induerunt.

Prope ad hortos pariter ac in ipsis multa notabilia aedificia inveniuntur. Vivarium leoninum est domus saepta a Rudolpho II fundata, quo ferae velut leones, lycaones ursique tenebantur. Quarum leo nomine Mahomes fuit notissimus, quem Rudolpho imperatori princeps Turcorum dono dedit et cuius fata secundum Tychonis Brahe praedictum contexta fatis imperatoris fuisse traduntur. Postea tigres, lynces, vulpes et lupi commemorantur.

Praeter alia in hortis aedificia ac opera (Villa praesidentium, Fons cum statuis puerorum et leonum ludentium, etc.) Domus ad lusus pilares, Statuae Noctis, et Hortense ad arancias colendas tepidarium inter praestantissima numerantur.

Domus ad lusus pilares e saeculo sexto decimo columnis proceris et pulcherrimis graphio scriptis ornata est. Sunt ibi allegoriae septem artium liberalium (grammatica, rhetorica, dialectica; arithmetica, geometria, musica, astrologia), quattuor elementorum (terra, aer, ignis, aqua) et virtutum (prudentia, temperantia, fortitudo, iustitia, fides, spes, charitas).

Statuae Noctis quas Matthias Braun finxit locum ante obtinent. Fuere etiam Statuae Diei; has autem Borussi saevi Arcem anno 1741 oppugnantes discusserunt. Et totos certe hortos discusserant, nisi horti cultor ac custos audax dulcia pineae mala, quae numquam antea gustaverant, militibus obtulisset nec oravisset, ut finem vastandi ponerent.

Iam temporibus Rudolphi enim diversa poma in Hortensi ad arancias colendas tepidario colebantur, velut aranciae, mala Punica, fici etc. Hodierni Hortensi tepidarii, mirabilis architecturae operis, autrix est Eva Jiřičná.

IX. Giardinetto sive Hortulus iucundus (sit venia verbo!) summo in fine Hortorum regis situs est, post quem Domus deliciarum, insigne architecturae opus, splendet. Medio in hortulo fons mirabilis Canens dictus conspicitur. Qui 'canens' dicitur ex hac ratione: aqua e pupuli tuba saliens in lancem parvam infra positam fluit, et inde margine superato in lancem maiorem et inferiorem transfluit. Quo motu in lancis marginibus tacitus quidam tamquam tintinnabulorum sonitus oritur qui audiri potest.

Domus deliciarum sive Domus Annae Reginae, cuius parva pictura in fronte aedificii invenitur, purissimum Italicae artis renatae trans Alpes opus esse creditur. Anno 1560, aedificium perfectum est permultisque picturis secundum Ovidi Metamorphoses, Livi Historiam etc. adornatum. Temporibus Rudolphi pinacotheca intus erat nec non specula astronomica, ubi imperator astrologiae admodum deditus caelum nocturnum observabat sperans se sua fata perspecturum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. versio interretialis (pdf) apud urls.ff.cuni.cz Sermo in periegesi ante missam.
  2. [1] Ostensio reliquiarum: Untersuchungen über Entstehung, Ausbreitung, Gestalt ... Von Hartmut Kühne (Germanice)(Latine)
  3. Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetro-Pragae 1723, p. 378.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Arx Pragensis spectant.