Elephantine

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Elephantine
Nomen Aegyptium
Hieroglyphica
Ab b E26 w W7
xAst
Translitteratio Ȝbw
Translatio Elephantis (locus)
Elephantine Insula a turri Mövenpickensis Diversorii.
Elephantine Insula, cum nilometrio (a parte laeva et inferiore), et Museo Syenensi

Ĕlĕphantīnē -ēs, f. seu Ĕlĕphantis -ĭdis, f.[1] (nomen Aegyptium Hieroglyphicum: Ȝbw, Demoticum Yb, Copticum Ⲓⲏⲃ, Aramaicum יב Yēbh[2]; Graecum Ἐλεφαντίνη, Arabicum جزيرة الفنتين) est insula in Nilo fluvio paulo deorsum a Primo Catarracta sita, meridianum antiquae Aegypti terminum definiens. Hodie pars habetur Syenae.

Nomen Graecum et Latinum sensum nominis Aegyptii vertit, nam Ȝbw elephantem, eburve significat. Insulam hoc nomen sortitam esse constat ex eboris commercio, quod procul dubio ibi inter Aegyptios et Aethiopes fiebat.

Praeter situm archaeologicum, insula hodie continet Museum Syeniticum (extremo meridionali), numerum satis amplum Nubiorum in tribus oppidulis (media insula), et maximum diversorium et lautissimum (parte septentrionali).

Antiquitus[recensere | fontem recensere]

Ieb seu Elephantine insula terminum translaticium inter antiquas terrenas Aegypti et Aethiopiae (hoc est "Nubiae") definit. Situs arci castrisve et (cum inter duas civitates posita esset) mercatui aptus erat. Propinquus etiam Tropico Cancri est.

Secundum mythum, Chnubis deus capriceps Nili aquas a speluncis sub Elephantina profundebat. Insula igitur Chnubidi sacra erat, uni ex deum trinitate cum Sati et Anucidi.

Elephantine noctu a Syena ad Diversorium Moevenpickense conspecta

Indicia sunt templi Chnibidi sacri inde a tertiae domus, et apex meridianus plerusque serioris templi ruinis occupatur, quod templum regnante tricensima domus renovatum est.

Elephantine magnum metallum etiam fuit, cuius lapides magni pretii habiti sunt.

Docti Instituti Archaeologici Germanici[3] usque ad hunc diem excavantes multa ab omnibus aevis inde a tempore praedynastico invenerunt et in insulae museo ostenderunt, inter quae est arietis sacri cadaver medicatum.

Inter ruinas iam exstantes, veterrimae sunt pyramis parvula gradata e regno domús tricensimae, et sacellum nomarchae Ḥqɜ-Ỉb domus sextae.

Ante annum 1822, templa Tethmosis III et Amenophis III iam in insula paene integra steterunt, sed eo anno a regimine Ottomannorum diruta sunt.

Fasti & nilometrium[recensere | fontem recensere]

Tabula fastorum, res haud frequens, ex regno Tethmoseos III in fragmentis reperta est.

Etiam in insula est nilometrium omnium paene veterrimum, sub Imperio Romano renovatum, et iam saeculo undevicensimo in usu. Gradus nonaginta ad ripas Nili, numeris Arabicis, Romanis, et Aegyptiis notati. Inscriptiones septimae decimae domus in lapide insculptae iam videntur.

Puteus Eratosthenis Elephantinae situs erat, fortasse Nilometrium ipsum, quo potuit philosophus orbem accuratissime dimetiri anno fere 240 a.C.n..

Iudaei[recensere | fontem recensere]

Inter papyros Elephantinae repertas sunt nonnullae lingua Aramaica annis 495 a.C.n.495–399 a.C.n. inscriptae a Iudaeis. His erat templum Deo suo—res mira foris Hierosolyma. Templo a sacerdotibus Chnubidis et turba vi sublato, sacerdos Iudaicus Iedenias litteras ad Bagoan Iudaeae praefectum, die 25 Novembris anno 407 a.C.n., misit petens ut templum renovaretur. Secundum Iedeniam templum iam satis antiquum fuerat:

ומן יומי מלך מצרין אבהין בנו אגורא זך ביב בירתא וכזי כנבוזי על מצרין אגורא זך בנה השכח

"Et a diebus Regis Aegypti, patres nostri aedificaverant templum hoc in Ieb arce; et cum ivit Cambyses in Aegyptum, templum hoc aedificatum invenit."
– Iedenias Gemariae filius, TAD A4.7'
– convertit Iustinus

Ex his verbis, docti proponunt coloniam Iudaicum conditam esse causa expeditionis Psammetichi I in Aethiopes, anni fere 650 a.C.n.[4]

Paulo post permissum est templum refici, dumtaxat sacrificia bestiarum ibi non fierent. Nonnulli igitur credunt turbam in templum incensam fuisse quod cum situm esset in praecinctu Chnubidis, Iudaei intus arietem sacrificavissent.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. E.g. Plinii NH 5.9.10.59, Vitruvius 8.2.6.
  2. His nominibus confer transcriptio Graeca Χνουμωνεβιήβ, id est H̱nm.w-cɜ-nb-Ȝbw, "Chnubis Magnus Dominus Ieb (Elephantines)."
  3. Nomen Latinum in sigillo invenitur.
  4. Aristeae Epistula 1.3:
    ἤδη μὲν καὶ πρότερον ἱκανῶν εἰσεληλυθότων σὺν τῷ Πέρσῃ, καὶ πρὸ τούτων ἑτέρων συμμαχιῶν ἐξαπεσταλμένων πρὸς τὸν τῶν Αἰθιόπων βασιλέα μάχεσθαι σὺν Ψαμμιτίχῳ· ἀλλ’ οὐ τοσοῦτοι τῷ πλήθει παρεγενήθησαν, ὅσους Πτολεμαῖος ὁ τοῦ Λάγου μετήγαγε
    Iam quidem et antea nonnullis ingressis cum Persa, et ante hos aliis commilitantibus emissis in Aethiopum regem pugnare cum Psammiticho: sed non tot numero erant quot Ptolemaeus Lagi filius conduxit.