Ottomanidae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ottomanidae (sive Ottomannidae) Imperium Ottomanicum ab anno 1281 usque ad 1923, Ottomano I (excepto patre suo Ertuğrul) conditore regnaverunt, sed priusquam Muradus I se sultanum declaraverit anno 1383, dynastia non proclamata, domus fortasse nomine urbis Söğüt (usque ad annum 1231 Thebasion) designabantur, sed postea Osmanlı, id est Ottomanica (ad Ottomanni honorem) nuncupata est.

Sultanus solus imperium de iure saltem gubernabat et administrabat. Multis titulis, nempe Princeps Domus Ottomanni, Sultanus Sultanorum, Caesar Romae, Chanis Chanium, Imperator Fidelium, Prophetae Domini Universi Successor honestabatur. Nota bene primos regnantes numquam se sultanos vocavisse, sed potius beigos.

Usque adhuc Domum Ottomanorum principes hereditarii tenent, sed sine imperio:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]