Aristeae epistula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aristeae ad Philocratem epistula est libellus mythistoricus et pseudepigraphus ab auctore Iudaeo scriptus qui fortasse saeculo II a.C.n. Alexandriam habitavit.

Formam habet epistulae ab Aristea amico Philocrati missae. Conversionem Bibliorum (sed re vera Pentateuchi tantum) e lingua Hebraica in Graecam narrat, id est, origo versionis "Septuaginta": Demetrium Phalereum bibliothecarium regi Ptolemaeo de Iudaeorum legibus disseruisse; hunc leges Iudaicas interpretandas et in bibliotheca Alexandrina includendas iussisse; interpretes septuaginta, a pontifice Iudaico Alexandriam missos, a rege in symposio per septem dies de religione Iudaica inquisitos; versionem tandem confectam et Iudaeis Alexandrinis viva voce perlectam.

Aristeae epistula fons fuit Flavio Iosepho qui saeculo I p.C.n. de rebus Iudaeorum Alexandrinorum gestis et de conversione Bibliorum Graeca in Antiquitatibus Iudaicis scripsit.

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]