Edgarus Howard Sturtevant

E Vicipaedia
Wikidata Edgarus Howard Sturtevant
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Martii 1875; Jacksonville
Obitus: 1 Iulii 1952; Branford
Patria: Civitates Foederatae Americae

Edgarus Howard Sturtevant (1875–1952) fuit linguista et philologus Americanus, qui praesertim linguae Hetthaeae studiis claritatem adeptus est.

De vita[recensere | fontem recensere]

Edgarus Howard Sturtevant Jacksonville in urbe Illinoiensi die 7 Martii 1875 natus est primigenitus Alfredi Henrici Sturtevant et Harriet Evelyn Morse. Iulianus M. Sturtevant, avus Edgari, speciminibus Scholae Divinitatis Yalensis absolutis Jacksonville reversus Collegium Illinoiense condiderat eidemque postea praesedit. Pater Edgari paulisper mathematicam in Illinoiensi Collegio docuerat, sed brevi rem rusticam exercere coepit. Etiam Edgarum puerum operis praedii adesse oportebat, sed vaccis operam dans Sanscritae linguae paradigmata repetere solebat ad numerum mulgendi. Sunt qui Edgarum dicant non patris sed avi indole praeditum fuisse.[1]

Finitis praeparatoriae scholae studiis Edgarus anno 1893 in tabulas Collegii Illinoiensis nomen suum rettulit, sed duobus annis post cum Haroldo W. Johnston, praeceptore linguae Latinae, ad Universitatem Indianensem migravit, ubi lingua Latina docenda pecuniam studiis comparavit. In artium baccalaurei examine adprobatus est anno 1898. Deinde Sturtevant, cum pensionem studiorum complementariorum causa tributam adeptus esset, studia iniit apud Universitatem Chicaginiensem, ut Carolo Darling Buck moderatore in linguistica doctoris gradu potiretur. Doctoratus est anno 1901 dissertatione academica, qua de vocalium contractionibus disputavit.[2] His temporibus Edgarus in familiaritatem venit cum Bessie Fitch Skinner, quam anno 1903 uxorem duxit. Post disputationem Sturtevant variis temporariis muneribus academicis functus anno 1907 demum in numerum philologorum classicorum Universitatis Columbiae adscriptus est. Itaque Sturtevant domo in Nova Caesarea parata cotidie ab Edgewater ad Columbiam et retrorsum nave traiectoria commeavit. Anno 1913 "assistant professor" creatus est. Annis illis prosperrimis — quibus familia tribus liberis aucta est — etymologiae Latinae nec non morphologiae Graecae operam dedit. Deinde in adversas res incidit. Temporibus enim incertis primum bellum mundanum consecutis fiduciariis universitatis placuit anno 1920, ut id aboleretur docendi munus quo Sturtevant fungebatur. Nulla interposita mora Sturtevant factus est officialis argentariae, quod officium ei minime displicuisse videtur — immo, posthac eius semper intererat sortes pecuniarias in bursa emere et vendere, et quidem non sine proventu.[3]

Anno 1923 Sturtevant ad Yalensem universitatem invitatus est, ut Graecae et Latinae linguis docendis adsisteret. Quattuor annis post (id est, anno 1927) ordinarius linguisticae professor nominatus est. Eisdem fere temporibus etiam alii linguistae inlustres in universitatem Yalensem conscripti sunt -- Franklin Edgerton (1926), Eduardus Prokosch (1929), Eduardus Sapir (1931) -- quorum communi voluntate operaque natum est Departimentum linguisticum, cui Sturtevant primus praefectus est. Anno 1934 Sturtevant, qui ipse linguae Hetthaeae inde ab annis 1920 studuit, Albrechtum Goetze, orientalistam Hetthaeae peritum, ut a Germania nazistica discederet, invitavit.

Anno 1943 Sturtevant 68 annos complevit rudeque donatus est. Cum quidem eum taederet docendo absistere, apud Hunter College docere coepit. Sed ab his temporibus valetudine minus commoda utebatur. Iam anno 1943 magnam sectionem chirurgicam subierat, et deinde postea nonnullos passus est impetus cardiacos, qui eum a docendo identidem impediebant, donec 1 Iulii 1952 aegritudine languefactus diem supremum obiit.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Iam a puero Edgarus Sturtevant avum suum quem valde dilectum habebat vestigiis persequi voluit. Utrum theologiae an linguarum classicarum studia eligeret, deliberavit. Arbitratus denique ad linguas sibi maiorem indolem esse, primum linguae Latinae studia iniit, quippe qui iam in schola praeparatoria hanc linguam degustaverit. His signis Sturtevant academicae vitae curriculum iniit. Post dissertationem non multum scripsit, sed inter annos 1910 et 1913 seriem quattuor symbolarum de Graecorum nominum formatione protulit.[4] Exeuntibus annis 1910 duo libros edidit, Linguistic change (1917) et The pronunciation of Greek and Latin (1920).[5] Sturtevant etiam tres edidit comoedias, primo Terentii Andriam,[6] deinde Plauti Mostellariam[7] et Pseudolum.[8]

Sturtevant de libris et symbolis linguam Hetthaeam tractantibus praesertim notus fuit (et est). Iam quinquagenarius erat, cum symbola anno 1925 scripta, lingua Hetthaea qua propinquitate cum linguis Indo-Europaeis coniuncta sit, quaesivit et ipse respondit: Hetthaeam talem testari antiquitatis gradum, ex quo illam aliasque linguas Anatolicas intellegi possit sororitate quadam cum lingua Proto-Indo-Europaea coniunctam esse. Quae cogitatio hypothesis sive theoria Indo-Hetthaea appellatur.[9] Libro A comparative grammar of the Hittite language (1933) Sturtevant cum alia tum hanc profert rationem inductivam: in scriptione Hetthaea, mutarum geminatione potestatem mutae voce carentis indicari, cum mutae sonorae potestas uno tantum signo consonantali indicetur.[10] Quae descriptio postea lex Sturtevant appellata est. Deinde chrestomathiam Hetthaeam[11] sive scriptorum Hetthaeorum lectiones ac glossarium[12] edidit. Post hos artis libros de laryngalibus Indo-Hetthaeis disseruit libro The Indo-Hittite laryngeals inscripto,[13] quod opus quidem hodie vix ab ullo linguisticae Indo-Europaeae perito adprobatur. Anno 1947 e prelo exiit liber An introduction to linguistic science inscriptus,[14] quo librum 30 annis ante scriptum suppleret.[15] Denique viribus iam deficientibus effecit, ut grammaticam historico-comparativam linguae Hetthaeae renovatam temporique adaequatam anno 1951 ederet.[16] Constat hoc opus etiam nunc utile esse, quamquam iam recentioribus superatum est.[17] Paene innumerabiles dum vixit symbolas scripsit et protulit,[18] quarum vetustiores morphologiam Graecam et pronuntiationem Latinam nec non scansionem metricam tractant. Inde ab annis 1920 studia Hetthaea apud eum maius habuit pondus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hahn 1952: 418.
  2. Sturtevant (1902).
  3. Hahn (1952: 420).
  4. Sturtevant (1910; 1911; 1913).
  5. Sturtevant (1917) et Sturtevant (1920). Ambo recentioribus substituti sunt: hic altera editione anno 1940 prolata, ille libro nova inscriptione praedito (Sturtevant 1947).
  6. P. Terenti Afri Andria. New York: American Book Company, 1914.
  7. T. Macci Plauti Mostellaria. New Haven: Yale University Press, 1925.
  8. T. Macci Plauti Pseudolus. New Haven: Yale University Press, 1932. Hunc librum Sturtevant adiuvantibus Francisco (Frank) E. Brown, Frederico (Frederick) W. Schaefer, Iohanne (John) P. Showerman edidit.
  9. Sturtevant (1925: 173); amplius Sturtevant (1926); perfectius Sturtevant (1933).
  10. Sturtevant (1933: 73-83).
  11. Sturtevant & Bechtel (1935).
  12. Sturtevant (1936).
  13. Sturtevant (1942).
  14. Sturtevant (1947).
  15. Sturtevant (1917).
  16. Sturtevant (1951).
  17. Sicut hoc: Hoffner & Melchert (2008).
  18. Bibliographia a Bernardo Bloch conlata addita est ad Hahn (1952: 428-434).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hahn, E. Adelaide (1952). Edgar Howard Sturtevant. Language 28, 417-428 [cum bibliographia Sturtevantiana a Bernardo Bloch conlecta, 428-434].
  • Hoffner, Harry & H. Craig Melchert (2008). A Grammar of the Hittite Language. Winona Lake, Indiana: Eisenbrauns.
  • Sturtevant, Edgar H. (1902). Contraction in the case forms of the Latin *i̯o- and *u̯a- stems, and of deus, is, and idem. Chicago: Scott, Foresman and Company. (University of Chicago dissertation.)
  • Sturtevant, Edgar H. (1910). Studies in Greek noun formation: labial terminations. Classical Philology 5, 328-356.
  • Sturtevant, Edgar H. (1910). Studies in Greek noun formation: labial terminations II. Classical Philology 6, 197-215, 450-478.
  • Sturtevant, Edgar H. (1910). Studies in Greek noun formation: labial terminations III and IV. Chicago: University of Chicago Press.
  • Sturtevant, Edgar H. (1917). Linguistic change. An introduction to the historical study of language. Chicago: University of Chicago Press.
  • Sturtevant, Edgar H. (1931). Hittite glossary: words of known or conjectured meaning, with Sumerian ideograms and Accadian words common in Hittite texts. Baltimore: LSA. (Language Monograph, 9).
  • Sturtevant, Edgar H. (1920). The pronunciation of Greek and Latin: The sounds and accents. Chicago: University of Chicago Press.
  • Sturtevant, Edgar H. (1933). A comparative grammar of the Hittite language. Philadelphia: LSA. (Willian Dwight Whitney linguistic series.)
  • Sturtevant, Edgar H. (1940). The pronunciation of Greek and Latin, second edition. Philadelphia: LSA. (Willian Dwight Whitney linguistic series.)
  • Sturtevant, Edgar H. (1942). The Indo-Hittite laryngeals. Baltimore: LSA. (Willian Dwight Whitney linguistic series.)
  • Sturtevant, Edgar H. (1947). An introduction to linguistic sceince. New Haven: Yale University press.
  • Sturtevant, Edgar H. (1951). A comparative grammar of the Hittite language, Vol. 1, revised edition. New Haven: Yale University Press. (Willian Dwight Whitney linguistic series.)
  • Sturtevant, Edgar H. & George Bechtel (1935). A Hittite chrestomathy. Baltimore: Linguistic Society of America. Willian Dwight Whitney linguistic series.) [Editio correctior, 1952.]