Dakota L. Meyer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dakota L. Meyer

Dakota L. Meyer (natus die 26 Iunii 1988) est veteranus Corporis Classiariorum Civitatum Foederatarum qui Clipeum Honoris accepit. Mense Octobre 2010, Corpus Classiariorum eum pro rebus gestis per Proelium Ganjgalense die 8 Septembris 2009, partem Operationis Libertatis Perpetuae in Provincia Kunarensi Afganiae, nominavit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Dakota L. Meyer Columbiae in oppido Kentuckiae natus est. Exercitatione ut fiat Classiarius Civitatum Foederatarum perfecta, iter ad Fallujah Iraquiae anno 2007 fecit, ubi Explorator Petitor (Anglice: Scout Sniper) in 3rd Battalion 3rd Marines? meruit. Ipse reipublicae familiaris factus est ob suis rebus gestis in Afganistania per alterum iter, in Provincia Kunar cum Embedded Training Team 2-8 pugnans.[1][2]

Praeses Obama et auditores Dakotae Meyer applaudunt postquam ei Clipeus Honoris in caerimoniis in Aedibus Albis die 15 Septembris 2011 confectis concessus est.

Die 9 Septembris 2009, prope vico Ganjgal, ipse, cum certiorem factum esset classiarios et medicum Classis Civitatum Foederatarum post impetum rebellium deesse, in locum properavit ubi hostes se celavisse certo sciti sunt, et sub telorum coniectu suos denique invenit mortuos. A militibus amicis Afganis adiutus, corpora ad locum incolumem transportavit, ubi ea extrahi possent.[3] Per investigationem, ipse triginta-sex alios bellatores servavit, quos ad locum incolumem duxit et perfugium suppeditavit ut ei se tuto reciperent. Secundum citationem Clipei Honoris, Dakota "solus duodecim vulneratos amicos amolitus est, et perfugium suppeditavit ut viginti-quattuor classiarii militesque prospectam ex manibus plurium constantiumque hostium effugerent necem."

Die 6 Novembris 2010, Generalis Iacobus Amos, Imperator Corporis Classiariorum, per salutationem ad Castra Pendleton Californiae nuntiatoribus dixit classiarium vivum pro Clipeo Honoris nominatum fuisse. Biduum post, Marine Corps Times, diurnum liberum quod de effectionibus classiariorum Civitatum Foederatarum tractat, nuntiavit virum sine nomine re vera fuisse Meyer. CNN fabulam post duo dies libere confirmavit.[4][5][6]

Die 9 Iunii 2011, Corpus Classiariorum nuntiavit duos classiarios in manu Meyer accepturos esse Crucem Classis (Navy Cross), secundum virtutis praemium quod classiarii accipere possunt: Centurioni Ademolae D. Fabayo et Decurioni Legato Ioanni J. Rodriguez-Chavez gratias agebatur pro eorum rebus gestis cum ei classiarios medicoque errantis recuperarent. Antequam Meyer pedester eos petiebat, Rodriguez-Chavez vehiculum sclopetosum in zonam necis invexerat, dum sclopetum machinarium Fabayo exercebat.[7]

Die 10 Augusti 2011, Aedes Albae nuntiaverunt Meyer summum reipublicae ornamentum militare in caerimoniis die 15 Septembris accepturum esse.[8][9]

Clipeus Honoris in caerimoniis die 15 Septembris 2011 confectis Meyer concessus est.[10][9] Die 18 Iulii 2011, minister in Aedibus Albis (vel secundum Marine Corps Times, Praeses Obama ipse[11]) Meyer telephonaverat, cui nuntiaverat casum pro Clipeo Honoris probatum fuisse. Meyer vicissim precatus erat ut in Praesidem Obamam ante caerimonias incideret; quo facto, Meyer et Obama post meridiem die 14 Septembris cervisias in Aedibus Albis biberunt.[12][13]

Quattuor bellatores Americani in insidiis mortui sunt: Primus Legatus Michael Johnson, aetatis suae 25, ex Litore Virginiae; Decurio Legationis Aaron Kenefick, 30, ex Roswell, Georgiae; Medicus Iacobus Layton, 22, ex Riverbank, Californiae; et Decurio Sclopetorun Eduinus Wayne Johnson Jr., 31, ex Columbo, Georgiae. Quintus, Decurio Primae Classis Exercitus Kennethus W. Westbrook, 41, ex Shiprock, Novi Mexici, vulneribus deinde mortuus est. [14]

Honores et praemia Dakotae Meyer concessa[recensere | fontem recensere]

Praemia militaria[recensere | fontem recensere]

Formula:Ribbon devices Formula:Ribbon devices Formula:Ribbon devices
Formula:Ribbon devices Formula:Ribbon devices Formula:Ribbon devices
Formula:Ribbon devices Formula:Ribbon devices Formula:Ribbon devices
Formula:Ribbon devices Formula:Ribbon devices Formula:Ribbon devices
Medal of Honor
Purple Heart Medal
Navy and Marine Corps Commendation Medal w/ V device
Navy and Marine Corps Achievement Medal
Combat Action Ribbon
Marine Corps Good Conduct Medal
National Defense Service Medal
Afghanistan Campaign Medal w/ 2 campaign stars
Iraq Campaign Medal w/ campaign star
Global War On Terrorism Service Medal
Sea Service Deployment Ribbon
NATO Service Medal (ISAF)
Expert marksmanship badge for rifle (3rd award)
Expert marksmanship badge for pistol (2nd award)

Citatio Clipei Honoris[recensere | fontem recensere]

Munerat Praeses Civitatum Foederatarum pro Congressu Civitatum Foederatarum

CLIPEVM HONORIS OPTIONI DAKOTAE L. MEYER

CORPORIS CLASSIARIORVM CIVITATVM FOEDERATARVM

PRO OFFICIO INFRA EXPLICATO

Pro conspicuis virtute et fortitudine, vitam in discrimen saepenumero offerrens, supra ultraque postulationem officii ut socius Marine Embedded Training Team 2-8, Regional Corps Advisory Command 3-7, in Provincia Kunarensi Afganiae die 8 Septembris 2009. Cum primum suae manus pugnantis agmen adfligi coepit ab acri telorum coniectu ex fere quinquaginta rebellibus Talibanis qui se in acclivitatibus supra vicum Ganjgal infodierant et celaverant, Optio Meyer in autocinetum sclopetosum ascendit, quemdam classiarium ad autocinetum invehendum induxit, et properavit ut insidias appeteret et classiarios Americanos militesque Afganos inretitos adiuvaret. Per certamen telorum coniectuum sex horas pugnatum, Optio Meyer proelii aestum solus convertit, triginta-sex classiarios militesque servavit, et corpora suorum fratrum occisorum recuperavit. Quater pergebat chiliometrum usque ad medias insidias mortiferas U-figuratas pugnare. Per proelium saltem octo Talibanos occidit, solus duodecim vulneratos amicos amolitus est, et perfugium suppeditavit ut viginti-quattuor classiarii militesque prospectam ex manibus plurium constantiumque hostium effugerent necem. Per primum conatum, suum vehiculum, dum ipse quinque milites vulneratos servabat, ad se sclopeta machinaria, mortaria, granata rocheta, et sclopetos minores displosos attraxit. Alter impetus insidias hostis diripuit, et quattuor classiarios recuperavit. Ipse, alium vehiculum sclopetosum adripiens quia suum nimium laesum erat, in certamen tempore tertio festinavit. Sclopetum turris exercitans, nonnullos oppugnatores Talibanos directe necavit, telorumque coniectum ex hostibus supressit ut viginti-quattuor classiarii militesque effugere possent. Contra sua vulnera, impetum quartum cum tribus sociis fecit ad inveniendos contubernales qui deerant. Paene circumclusus atque acrem telorum coniectum accipiens, vehiculo desiluit, interque domos investigabat ut corpora contubernalium occisorum recuperaret. Suo praeclaro atque divino facto, suo praesente inter chaos necemque animo, et sua gratuita commilitonibus adversus summum periculum devotione, Optio Meyer magnam sibi auctoritatem meruit, et supremos Corporis Classiariorum Officiique Navalis Civitatum Foederatarum sustinuit mores.[15]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lamothe, Dan (November 23, 2010). "MoH nominee says he does not feel like a hero" 
  2. Estep, Bill, "Adair Native To Receive Medal Of Honor For 'Worst Day' Of His Life", Lexington Herald-Leader, 13 Septembris 2011, p. 1.
  3. Cole, William, "Reluctant Hero And The Weight Of A Medal", Honolulu Star-Advertiser, 28 Iulii 2011.
  4. Lamothe, Dan (10 Novembris 2010). "Ambush survivor up for Medal of Honor". Marine Corps Times 
  5. Lamothe, Dan (15 Novembris 2010). "Behind the Cover: An exclusive interview with Dakota Meyer, Medal of Honor nominee". Marine Corps Times 
  6. Lamothe, Dan (8 Novembris 2010). "Heroism in ambush may yield top valor awards". Marine Corps Times 
  7. Lamothe, Dan (9 Iunii 2011). "Marines earn Navy Cross for Ganjgal heroism". Marine Corps Times 
  8. "Obama to Present Marine With Medal of Honor in September, White House Announces". Fox News. August 12, 2011 
  9. 9.0 9.1 "Marine to receive Medal of Honor next month". CNN. August 12, 2011 
  10. "Obama to Present Marine With Medal of Honor in September, White House Announces". Fox News. August 12, 2011 
  11. Lamothe, Dan (19 Iulii 2011). "Obama OKs Medal of Honor for living Marine". Marine Corps Times 
  12. Dylan Lovan (14 Septembris 2011). "Ex-Marine honored for saving 36 in Afghanistan" 
  13. http://www.pjstar.com/free/x371957547/Ex-Marine-honored-for-saving-36-in-Afghanistan
  14. http://www.npr.org/templates/story/story.php?storyId=140485998
  15. "Citation". Medal of Honor Sgt Dakota Meyer. United States Marine Corps 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dakoam L. Meyer spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!