Latinitas nondum censa

Cthulhui Mythos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cthulhu sketch by Lovecraft.jpg
Haec est pagina de
Cthulhui Mythis.

Si vis, collabora nobiscum apud Opus:Lovecraft.


Cthulhui Mythos (Anglice simpliciter Cthulhu Mythos) est mundus ficticius literarius terroris, creatus ab H.P. Lovecraft in operibus. Nomen signatum est ab Augusto Derleth, unus ex scriptoribus qui de mythis narravit.

De philosophia Mythorum[recensere | fontem recensere]

Cthulhui Mythos aedificatus est primo ab Lovecraft ipso et tum ab Derleth, amico et discipulo Lovecraftiano.

  • Mythi ab Lovecraft creati: Pars fundamentalis in narrationibus de Mythis ab Lovecraft scriptis est "horror cosmicus". Personae in narrationibus saepe discunt de loco parvo et minimo hominum in cosmo et de deis extratelluricis, Magni Antiqui vocantur, qui olim Tellurem regebant.
  • Mythi ab Derleth creati: Post mortem Lovecraft, Augustus Derleth fuit maximus scriptor de rebus Cthulhianis, sed philosphia harum narrationum dissimilis erat. In scriptis Derlethianis, "horroris cosmici" causa erat pugna inter Bonum et Malum et pugna inter deos antiquos et deos externos, dum homines saepe se videntur in medio pugnae.

Mythologia[recensere | fontem recensere]

Depictio Cthulhui, deus in Mythis Lovecraftianis

Dei in Mythis[recensere | fontem recensere]

Lovecraft narravit in scriptis de permultis deis, quos divisit inter Magnos Antiquos (Anglice: Great Old Ones), ut Cthulhu aut Sadoqua, et Deos Externos (A:: Outer Gods). Tandem Augustus Derleth creavit Deos Antiquores (A: Elder Gods). Etiamsi Magni Antiqui et Dei Externi sunt dei extratellurei, Dei Antiquores sunt proprii Terrae. Sunt etiam Dei Magni (A: Great Ones), qui sunt dei Terrarum somniorum, et protecti sunt ab Nayrlat hotep.

Historia Telluris secundum Mythos[recensere | fontem recensere]

In narrationibus de Mythis Cthulhui, historia Telluris est dissimilis[1].

  • Origo vitae in Tellure est circa 4 500 millionum annorum ante hodiem, cum Cthugha et suis primo in Tellurem advenerunt. In Tellure mansuerunt usque ad cataclysmum 300 millionum annorum ante hodiem.
  • Antiqui primam coloniam in Tellure aedificaverunt 1 000 millionum annorum ante hodiem in Oceano Antarctico. Entes ab Antiquis creati ut servi fuerunt, 450 millionum annorum ante hodiem primi vertebrati pisciformes. Antiqui etiam creaverunt Shotggothos, qui 250 millionum ante hodiem contra dominos eorum rebellaverunt per saecula, et tum Antiqui in urbe singula Antarcticae reducti sunt.
  • 750 millionum annorum ante hodiem Polipi volantes advenerunt in Tellure, et aedificaverunt urbes magnas in Australia cum basaltibus. Tum, 350 millionum annorum ante hodiem, Magna progenies Yithiana occupaverunt corpora animalium conicorum et Polipos superaverunt, et in carceres petreas eos clauserunt. Nihilominus, 50 millionum annorum ante hodiem Yithiani corpora conica reliquerunt.
  • 350 millionum annorum ante hodiem, continentes terrarum ex aquis surrexerunt in Pacifico oceano. Ibi Cthulhu descendit ex sideris et R'lyeh incolavit, sed mox (300 millionum annorum ante hodiem) R'lyeh iterum submerxit.
  • Inter 275 et 225 millionum annorum ante hodiem, Valusia, pars centralis Pangeae, erat Imperium Hominum serpentium, destructum ab dinosauriis. 25 000 annorum ante hodiem Homines serpentes breviter secundum Imperium rexerunt.
  • 160 millionum annorum ante hodiem Mi-go ex Yuggoth in Tellure descenderunt, et colonias aedificaverunt in Appalachia.
  • 3 millionum annorum ante hodiem coeperunt civilizationes in Hyperborea: Voormes, Zobna et Lomar.
  • Inter 12 000 et 10 000 annorum ante hodiem floruerunt civilizationes hominum: Aetas Hiboria. Cum ocasus Sarnathis, ultima civilizatio humana antehodierna cedit.

Terrae somniorum[recensere | fontem recensere]

Secundum scripta Lovecraftiana, est altera dimensio, parallela nostrae, in quam intremus somniantes. In Terris somniorum possibile est etiam in Lunam navigare. Hypnos est deus maximus, sed dei antiqui ut Nayrlat hotep etiam adest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The Call of Cthulhu versio Hispanica, 6ª ed.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bloch, Robertus (1982). Heritage of Horror. The Best of H. P. Lovecraft: Bloodcurdling Tales of Horror and the Macabre (1st ed.). Ballantine Books. ISBN 0-345-35080-4.
  • Bloch, Robert (1978). Strange Eons. Whispers Press. ISBN 978-0-918372-30-7.
  • Derleth, Augustus (1969). "The Cthulhu Mythos". Tales of the Cthulhu Mythos. Sauk City, WI: Arkham House.
  • Burleson, Donald R. (1979). "The Lovecraft Mythos". In Frank N. Magill (ed.). Survey of Science Fiction Literature (Vol. 3.). Englewood Cliffs, NJ: Salem Press. pp. 1284–8. ISBN 978-0-89356-197-0.
  • Harms, Daniel (1998). The Encyclopedia Cthulhiana (2nd ed.). Chaosium, Inc. ISBN 978-1-56882-119-1.
  • Jens (ed.), Tina (1999). Cthulhu and the Coeds: Kids and Squids. Chicago, IL: Twilight Tales.
  • Lovecraft, Howard P. (1999) [1928]. "The Call of Cthulhu". In S. T. Joshi (ed.). The Call of Cthulhu and Other Weird Stories. Londino, Novo Eboraco: Penguin Books. ISBN.
  • Mosig, Yozan Dirk W. (1997). Mosig at Last: A Psychologist Looks at H. P. Lovecraft (1st printing ed.). West Warwick, RI: Necronomicon Press. ISBN 978-0-940884-90-8.
  • Murray, Gulielmus (1999). "In Search of Arkham Country I". In James Van Hise (ed.). The Fantastic Worlds of H. P. Lovecraft. Yucca Valley, CA: James Van Hise. No ISBN.
  • Price, Robertus M. (1996). "Introduction". In Robert M. Price (ed.). The New Lovecraft Circle. Novo Eboraco: Random House, Inc. ISBN 978-0-345-44406-6.
  • Price, Robertus M. (1991). "Lovecraft's 'Artificial Mythology'". In David E. Schultz and S. T. Joshi (ed.). An Epicure in the Terrible: a centennial anthology of essays in honor of H. P. Lovecraft. Rutherford, NJ and Cranbury, NJ: Fairleigh Dickinson University Press and Associated University Presses. ISBN 978-0-8386-3415-8.
  • Schultz, David E. (2002) [1987]. "Who Needs the Cthulhu Mythos?". In Scott Conners (ed.). A Century Less a Dream: Selected Criticism on H. P. Lovecraft (1st ed.). Holikong, PA: Wildside Press. ISBN 978-1-58715-215-3.
  • Schweitzer, Darrell (ed.) (2001). Discovering H. P. Lovecraft. Helicong, PA: Wildside Press. ISBN 978-1-58715-471-3.
  • Shreffler, Philippus A. (1977). The H. P. Lovecraft Companion. Londino: Greenwood Press. ISBN 978-0-8371-9482-0.
  • Turner, Iacobus (1998). "Iä! Iä! Cthulhu Fhtagn!". Tales of the Cthulhu Mythos (1st ed.). Random House. ISBN 978-0-345-42204-0.
  • Thomas, Franciscus Walter (2005). Watchers of the Light, (1st printing ed.). Lake Forest Park, WA: Lake Forest Park Books. ISBN 978-0-9774464-0-7.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!