The Call of Cthulhu (ludus personarum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

The Call of Cthulhu vel breviter CoC (scil. Latine: Appellatio Cthulhui) est ludus quo lusores suscipiunt partes personarum in mundo de Cthulhui Mythis a Lovecraft creato. Liber ludi scriptus est primo ab Sandy Petersen et Lynn Willis, anno 1983.

Quisque lusor unam personam dirigit. Magister ludi mundum fictum dirigit, dictans id quod in illo mundo accidit, et lusores dictant id quod personae suae agunt. Regulae creatae sunt ad ludum regendum, sed licet Magistris regulas ignorare regereque ludum alio modo consilioque. Finis ludi vincere non est; immo, lusores quaerunt se oblectare tantum ludo ludendo: usualiter nemo eorum vincit.

Sunt nunc editiones ludi sex. In ludo, omnes res determinatae sunt a tesseris cum lateribus 100.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]