Cthulhu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Cthulhu (-i, m.) est maximus mythologiae quam Howard Phillips Lovecraft creavit deus. In fabulis quas scripsit Lovecraftius, Cthulhu deus horribilis et sinister et antiquissimus apparet. Antiquissimis temporibus deus ex cosmo ad terram planetam pervenisse narratur.

Nostra aetate deus una cum aliis deis dormit in urbe R'lyeh in Oceano Pacifico submersa.

Et sunt homines qui etiam nostra aetate deum venerentur. Pars cultus est carmen "Ph'nglui mglw'nafh Cthulhu R'lyeh wgah'nagl fhtagn" Latine dicens 'Domi suae in urbe R'lyeh Cthulhu et somniat et exspectat'.

Modus dicendi et scribendi nominis[recensere | fontem recensere]

Nomen Cthulhu ut Tulu, Clulu, Clooloo, Cthulu, C'thulhu, Cighulu, Cathulu, Kathulu, Kutulu, Kthulhu, Q’thulu, K'tulu, Kthulhut, Kulhu, Kutunluu, Ktulu, Cuitiliú, Thu Thu,[1] et aliis modis scribebatur. Nomen saepe cum epithetonibus "Magnus", "Mortuus" vel "Timoris" apparet.

Lovecraft modum dicendi describit ut "Khlûl'-hloo" (IPA: [ˈχɬʊl.ɬuː]).[2][3] S. T. Joshi autem demonstrat Lovecraftium aliis temporibus dedisse nonnullos alios modos varios.[4] Secundum Lovecraftium hic modus tantum est proximus ut instrumentum vocis hominis syllabas linguae inhumanae dicere possit.[5] Magno tempore post mortem Lovecraftii vulgo modo "ku-thū-lū" dicitur et hoc in ludo personarum cuius titulus est Call of Cthulhu ut modum ratum praebetur.

Origo et forma[recensere | fontem recensere]

Quamquam locus ortus non penitus probatus est, ponitur locum esse planetam nomine Vhoorl, et adventum quodam modo eventibus stellaribus conexum fuisse: "Unde Cthulhu primum venerit" auctor dixit "didici et de dimidia parte quae omnium grandium stellarum umquam in historia apparuerunt causam qua proflagraverint."[6][7] Et in "At the Mountains of Madness" et in "The Whisperer in Darkness" ponitur Cthulhum constare materia quasi ignota alienaque.

Descriptiones explicatissimae de Cthulhu in fabula brevi "The Call of Cthulhu" scriptae sunt quae descriptiones illius animalis effigies describunt. Unum opus, factum ab sculptore post seriem somniorum perniciosorum, dicitur "simul finxisse imagines octopodis ac draconis ac hominis pravi. . . . Caput carnosum flagellis praeditum super corpore squameo immanique alis incohatis praedito sedet."[8] Alia effigies quam vigiles in excursu cum cultu homicidioso ceperunt, "monstrum ambigue conformatum homini simile expressit, cui erant caput octopodi simile, cuius vultus erat copia crinium, et corpus squameum, quod gummosum videbatur, et ungues ingentes ad pedes priores posteriosque et a tergo alae longae angustae."[8]

Cum monstrum denique apparet, fabula dicit "illud describi non potest," sed "progenies" vocatur "viridis tenax stellaris" quae est praedita et "unguibus marcidis" et "capite terribile sepiae simile cum tentaculis torquentibus." Locutio "mons ambulavit vel claudicavit" sensum magnitudinis monstri dat.[8]

Cultus Cthulhu[recensere | fontem recensere]

Cthulhu describitur ut toto mundo habens cultum apocalypticum cuius sedes in Arabia est, qui cultus discipulos Groenlandia Ludovicianave tenus habet.[8] Sunt principes cultus "in montibus Terrae Serum," qui esse immortales dicuntur. Cthulhu a nonnullis membrorum cultus ut "magnus sacerdos Magnorum Antiquorum, qui saeculis vixerant antequam homines orti sunt, et qui ad novum mundum ex caelo advenerant" describitur.[8]

Cultus est notus per locutionem cantandam "Ph'nglui mglw'nafh Cthulhu R'lyeh wgah'nagl fhtagn," quae Latine 'Domi suae in urbe R'lyeh Chtulhu et somniat et exspectat' significat.[8] Illa locutio saepe brevior facta ad "Cthulhu fhtagn", quae Latine "Cthulhu expectat", "Cthulhu somniat"[9], vel "Cthulhu somnians expectat" significet.[10]

Castro Senex, membrum cultus, elaboratissimam scientiae in fabulis Lovecraftii de Cthulhu datae explanationem dat. Magni Antiqui, secundum Castronem, saeculis praeteritis ex stellis venerant ad mundum regendum:

Carne sanguineque non penitus constaverunt. Formam habuerunt ... sed illa forma re corporea non constabat. Cum stellae sint rectae, Illi ex alio mundo in alium per caelum demergere possunt; sed cum stellae sint falsae, Illi vivere non possunt. Quamquam verum Illi non iam vivunt, numquam vero Illi moriuntur. Omnes in domibus lapideis in magna urbe Illorum R'lyeh dormiunt, resurrectioni gloriosae conservati incantatione potentis Cthulhu donec stellae et terra iterum essent paratae ad Illos.
– H. P. Lovecraft, The Call of Cthulhu

Castro "versiculos binos disceptissimos" demonstrat ex Necronomicone scripto ab Abdul Alhazred:

Non mortuum quod ad aeternum dormire potest
Alienae aetates si praeterissent mors etiam mori possit.[11]
– H. P. Lovecraft, The Call of Cthulhu

Castro propositum Cultus Cthulhu exponit, dicens quod, cum stellae et terra "iterum essent parati", Magnis Antiquis "vi aliqua externa opus est ad corpora liberanda. Incantationes quae eos integros conservaverunt eos motu primo faciendo prohibuerunt quoque."[8] Tempore recto

sacerdotes arcani magnum Cthulhu ex sepulcro capient ut Eius asseclas revivificsrent et Eius regnum in terra recolerent. . . . Tunc omnes homines Magnis Antiquis similes fiebunt; liberi ac feroces et supra bonum malumque, legibus moribusque abiectis et omnes clamantes et necantes et gaudio exultantes erunt. Tunc Antiqui liberati modos novos clamandi et necandi et gaudio exultandi docebunt, et totus mundus holocausto elationis libertatisque flagrabit.
– H. P. Lovecraft, The Call of Cthulhu

Tunc Castro narravit Magnos Antiquos esse telepathicos, et "omnia nota esse quae in universa facta sunt." Ei primis hominibus "somniis eis formandis" conloqui poterant, ita condentes Cultum Cthulhu, sed R'lyeh submersa, "aquae altae plenae unius mysterii primi, per quod ne mens quidem porrigere potest, congressum umbrosum exstinxerunt."[8]

Et fabula "The Shadow Over Innsmouth" confirmat quod Cthulhu a monstris inhumanis quoque notis ut Deep Ones (Anglice; Latine Alti) adoratur.[12] Fabula "The Whisperer in Darkness" confirmat Cthulhuum esse unum ex multis deis a Mi-Go adoratum.[6]

Progenies stellaris Cthulhuana[recensere | fontem recensere]

Quamquam in operibus Lovecraftii non late descripta progenies stellaris Cthulhui (prognati a Chtulhu nonnumquam etiam "Cthulhi" seu "Cthuulodiae"" appellantur) depicta est ut animalia ut multo minoris magnitudinis tamen proprietatum physicalium ipso Cthulhuo similium. Narrator fabulae cuius titulus est "At the Mountains of Madness" notat quod progenies Cthulhui "videtur quoad scimus esse constituta materia dissimiliore quam illa substantia Antiquorum Antarcticorum. Transformationes reintegrationesque sustinere poterant quas eorum inimici non poterant, et ergo e longinquioribus gurgitibus spatii cosmici orti esse videntur."

Ut ratio ipsa quam cun Cthulhu habebant nobis ignota sit, tamen manifestum habemus quod una cum illo Terram advenerunt, ubi R'lyeh urbem aedificaverunt. Ut dicatur illos iam R'lyeh urbem submersam incolare, tammen nonnullas fabulas Lovecraftianas rumores continere quae dicunt paucos fatum urbis effugisse et in locis occultis in Terra inveniri posse.

Secundum fabulam cuius titulus est "At the Mountains of Madness" progenies Cthulhuana magnum bellum cum Antiquis gesserunt postquam in Terram advenerunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Harms, "Cthulhu," "PanChulhu," The Encyclopedia Cthulhiana, p. 64.
  2. Vide etiam: "Cthulhu pronunciation: How to pronounce Cthulhu in English, French" (Anglice). Forvo.com. 10 Apr 2008 
  3. Lovecraft hoc modo dixit: "Syllaba prima [de Khlûl'-hloo] in gutture et constrictissimo cum gutture dicitur. Litera u paene est similis full; et syllaba prima sono non est dissimilis klul, ita litera h gutturem constrictum significat." H. P. Lovecraft, Selected Letters V, pp. 10–11.
  4. S. T. Joshi, in nota nona pro "The Call of Cthulhu", The Call of Cthulhu and Other Weird Stories (Anglice).
  5. "Cthul-Who?: How Do You Pronounce 'Cthulhu'?", Crypt of Cthulhu #9 (Anglice).
  6. 6.0 6.1 "Lovecraft, "The Whisperer in Darkness"" (Anglice). Mythostomes.com. 9 Apr 2007 .
  7. [1] (Anglice)
  8. 8.0 8.1 8.2 8.3 8.4 8.5 8.6 8.7 "Lovecraft, "The Call of Cthulhu"" (Anglice). Mythostomes.com. 10 Apr 2007 .
  9. Will Murray, "Prehuman Language in Lovecraft", in Black Forbidden Things, Robert M. Price, ed., p. 42. (Anglice)
  10. Marsh, Philip "R'lyehian as a Toy Language: On Psycholinguistics" (Anglice).
  11. Versiculi bini in fabula "The Nameless City" in serie Dagon and Other Macabre Tales ante apparuerunt.
  12. "Lovecraft, "The Shadow over Innsmouth"" (Anglice). Mythostomes.com. 8 Sep 2007 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bloch, Robert. 1982. "Heritage of Horror." The Best of H. P. Lovecraft: Bloodcurdling Tales of Horror and the Macabre. Ed. 1a. Ballantine Books. ISBN 0-345-35080-4.
  • Burleson, Donald R. 1983. H. P. Lovecraft, A Critical Study. Westport, CT / Londinii: Greenwood Press. ISBN.?
  • Burnett, Cathy. 1996. Spectrum No. 3: The Best in Contemporary Fantastic Art. Nevada City, CA, 95959 USA: Underwood Books. ISBN 1-887424-10-5.
  • Harms, Daniel. 1998. The Encyclopedia Cthulhiana. Oakland: Chaosium.
  • ———. 1998. "Cthulhu." The Encyclopedia Cthulhiana. Ed. 2a. Oakland, CA: Chaosium. pp. 64–67. ISBN.?
  • ———. 1998. "Idh-yaa", p. 148. Ibid.
  • ———. 1998. "Star-spawn of Cthulhu", pp. 283 – 4. Ibid.
  • Joshi, S. T., et David E. Schultz. 2001. An H. P. Lovecraft Encyclopedia.' Westport, CT: Greenwood Press. ISBN.?
  • Lovecraft, Howard P. (1928) 1999. "The Call of Cthulhu." In The Call of Cthulhu and Other Weird Stories, ed. S. T. Joshi. Londinii; Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN.?
  • Lovecraft, Howard P. 1968. Selected Letters. Vol. II. Sauk City, WI: Arkham House. ISBN.?
  • Lovecraft, Howard P. 1976. Selected Letters.' Vol. V. Sauk City, WI: Arkham House. ISBN.?
  • Marsh, Philip. N.d. R'lyehian as a Toy Language:On Psycholinguistics. Lehigh Acres, FL 33970-0085 USA: Philip Marsh.
  • Mosig, Yozan Dirk W. 1997. Mosig at Last: A Psychologist Looks at H. P. Lovecraft. Ed 1a. West Warwick, RI: Necronomicon Press. ISBN.?
  • Pearsall, Anthony B. 2005. The Lovecraft Lexicon. Ed. 1a. Tempe, AZ: New Falcon Pub. ISBN.?