Cosri
Cosri[1] sive Gazari[1] (Russice Хазары; in lingua Tatarica Crimaeae Xäzärlär)[2] populus Turcicus vagans in temporibus in Asia Media erant. Auctores autem tradunt eos inter saecula sextum et tertium decimum fuisse. Nomen oritur e verbo Turcico significanti " errans".[3] Saeculo septimo, Cosri in Ciscaucasia constiterunt in oris Maris Caspii ibique condiderunt khaganatum vel regnum; pars se conversit in religionem Iudaeam quae religio publica facta est. Maxime florentes, Cosri et amici amplos agros dominabantur qui hodie sunt Russia meridionalis, Kazakhstan occidentalis, Ucraina orientalis, Crimaea , pars orientalis Carpatium atque plures regiones Transcaucasiae tales Azerbaidian Georgiaque.
Cosri Sassanides saepe vicerunt, postea Califatum, constitutum infra Ciscaucasiam ; sic impediverunt quin Arabi islamici russiam meridionalem invaderent. Amicitiam cum Imperio Byzantino sanxerunt in Sassanides et populum Rus' Urbis Kiev. Cum Khaganatum factum est potens imperium regionis, Byzantini foedus ruperunt et amici facti sunt populi Rus' et Petzenegorum in Cosros. In fine decimi saeculi, Cosrum imperium marcescit et subditur populo Rus ' urbis Kiev. Inde nationes migraverunt cum populus Rus' Cumani et fortasse Caterva Aurea Mongolorum adiverunt. Tum Cosri numquam iam mentiones habent in ullis auctoribus.
Notae [recensere]