Latinitas nondum censa

Daghestania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Республика Дагестан
Res Publica Daghestania
Vexillum Daghestaniae Signum Daghestaniae
Vexillum Daghestaniae Insigne Daghestaniae
Res Publica Daghestania in Foederatione Russica
Res publica Daghestania in Foederatione Russica
Charta Daghestaniae

Daghestania,[1] seu Dagestania, [2] vulgo Daghestan et Dagestan (Russice Дагестан), i.e. "terra montium", Montium Caucasi in parte septentrio-orientali prope Mare Caspium sita. Nunc est Res Publica Dagestania autonoma (Russice Республика Дагестан) Foederationis Russicae, anno 1921 creata, et ab anno 2010 in Russicum Districtum Foederalem Septentrio-Caucasicum inclusa. Daghestaniae metropolis est urbs Machačkala.

Historia condensata[recensere | fontem recensere]

In eius territorio civilizatio urbana iam per tria millennia duravit. Civitas prima litterata ibi erat Imperium Urartum e Transcaucasia sub dynastia Cheldi saeculis nonosexto a.C.n., cuius hic erat provincia borealis. Ibi Urarti prisci ad litus Caspiam portum navalem et urbem provincialem Simudâr condiderunt, quid opinione nonnullorum est initium urbis capitalis hodiernae Machačkala, velut fortasse urbis veterrimae permanentis in tota Foederatione Russica.[3] In tempore Imperii Romani, ibi provincia Lygia erat, imperii in angulo boreo-orientali, ubi gentes Legae (= Lezgini recentes) praevalebant. Post Romanos, ibi in mediaevo regnum Christianum Sarir sub potestate gentium Avar, plerumque in pacto cum Imperio Byzantino inter saecula saeculum sextum et duodecimum duravit, adusque Islamum ab saeculo duodecimo expanderet.

A saeculo septindecimo ad saeculum undevicesimum Daghestania gradatim in Russiam inclusa est.

Civitas hodierna[recensere | fontem recensere]

Res publica Daghestania superficiem 50,3 milia chiliometrorum quadratorum et 2,1 decies centena milia incolarum habet.[4] Plus quam sexaginta gentes, quarum plus triginta sunt indigenae, Daghestaniam incolunt.[5]

Linguae publicae sunt lingua Russica et linguae regionales gentium Daghestaniae,[6] quarum lingua Lezginica adhuc remota velut reliquia ultima linguae Urarticae proto-historicae ibi perduravit.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Daghestaniam spectant.