Latinitas nondum censa

Constantinus Simonov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinus Simonov
Константин Симонов
Constantinus Simonov
Natus 28 Novembris 1915
Petropoli
Obiit 28 Augusti 1979
Moscuae

Constantinus (Cyrillus) Michaelis filius Simonov (Russice Константин (Кирилл) Михайлович Симонов, tr. Konstantin (Kirill) Michajlovič Simonov; 28 Novembris 191528 Augusti 1979) erat poeta et scriptor Russicus Sovieticus.

Thema principale creaturae eius est virtus contemporaneorum. Simonov notus est ut auctor versuum narrationumque de Bello Magno Patrio, in quo ipse ut correspondens actorum diurnorum Sovieticorum militarium participavit. Ab anno 1942 erat socius Factionis Communisticae Unionis Sovieticae. Annis 1938 ac 19501954 Actorum diurnorum litterariarum (Russice «Литературная газета», tr. "Literaturnaja gazeta"), et annis 19461950 ac 19541958 diarii Mundus novus (Russice «Новый мир», tr. "Novyj mir") editor principalis erat. Annis 19461954 vicarius secretarii generalis , annis 19541959 et 19671979 secretarius Unionis Scriptorum URSS erat. Praemiis Stalinianis (annis 1942, 1943, 1946, 1947, 1949, 1950) et Leniniano (anno 1974), titulo Herois Laboris Socialisticae (anno 1974) aliisque signis laudis Sovieticis ornatus est.


David's face Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Contantinum Simonov spectant.