Constantina (imperatrix)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Constantina (nata circa annum 320, mortua anno 354) imperatrix Romana fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Fuit filia maxima Constantini I imperatoris et Faustae. Habuit tres fratres et sororem: Constantinum II (Augustum 337 - 340), Constantium II (Augustum annis 337 - 361), Constantem (Augustum 337 - 350) atque Helenam, uxorem Iuliani Augusti.

Vita[recensere | fontem recensere]

Primo Flavio Hannibaliano nupsit[1], filio Constantii I imperatoris et Theodorae imperatricis. Qui postquam anno 337 a militibus Constantii II necatus est, Constantina in parte imperii a Constante fratre administrata vixit. Anno 350, postquam Constans frater necatus est, nitebatur, ut Vetranio magister militum Mursiae contra Magnentium usurpatorem purpuram sumpsit. Anno 351 Gallo consobrino nupsit, quem Constantius II Caesarem Orientis fecerat, ut ipse contra Magnentium in occidente imperii certaret. Gallus et Constantina Antiochiae vivebant, filiam unam habuerunt. Mox cum magistratibus a Constantio sibi datis et cum incolis urbis inimicitias gesserunt[2]. Constantius suspicatus est, ne Gallus ad maiorem gradum peteret. Itaque Gallum ad se vocavit, ut eum deponeret. Constantina eum sequebatur, ut apud fratrem pro Gallo niteretur. Sed in itinere in Bithynia mortua est[3].

Sepulcrum Constantinae Imperatricis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus XIV 1,2
  2. Ammianus Marcellinus XIV 7
  3. Ammianus Marcellinus XIV 11,6