Flavia Maximiana Theodora

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus Theodorae

Flavia Maximiana Theodora (nata saeculo 3, mortua saeculo 4) imperatrix Romana fuit.

Origo[recensere | fontem recensere]

Pater eius Afranius Hannibalianus, mater Eutropia erat, quae postea uxor Maximiani fuit. Alii autem putant, eam filiam et Maximiani fuisse[1].

Familia et vita[recensere | fontem recensere]

Non serius quam anno 293 secunda uxor Constantii facta est, cum hic Caesar occidentis nominatus esset. Constantius ex ea sex liberos habuit: Flavium Hannibalianum, Flavium Iulium Dalmatium, Flavium Iulium Constantium, Flaviam Iuliam Constantiam, Anastasiam et Eutropiam. Filii et pars nepotum anno 337 necati sunt, postquam Constanino I mortuo filii Constantii I de principatu certavissent[2]. Nihil de fato eius novimus, postquam Constantinus Augustus factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Timothy D. Barnes, The New Empire of Diocletian and Constantine, Cambridge/Massachusetts – Londinii 1982, p. 33-34
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 319