Hannibalianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus Hannibaliani

Hannibalianus (natus ignoto anno, mortuus anno 337) propinquus Constantini I imperatoris Romani fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Flavius Iulius Dalmatius, filius Constantii I imperatoris et Theodorae fuit, matris nomen ignotum est. Frater eius Dalmatius erat. Constaninam filiam Constantini I uxorem duxit.

Vita et magistratus[recensere | fontem recensere]

Cum fratre Dalmatio Tolosae rhetore Exsuperio educatus est[1]. Anno 320 Hannibalianus vir nobilissimus nominatus est. Anno 335 post Persas victos Rex Regum et Ponticarum Gentium a Constantino factus est, ut regna in oriente imperii administraret. Sed anno 337 post mortem Constantini ut alii posteriores Theodorae necatus est. Constantina postea Constantii Galli uxor facta est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Decimus Magnus Ausonius, Commemoratio professorum Burdigalensium 17,8–11.