Vetranio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nummus Vetranionis Imperatoris

Vetranio (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 356 Prusae) dux militum Romanus et imperator saeculi quarti erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Vetranio humili loco in provincia Moesia Superiore natus miles ad magistrum peditum Constantis I imperatoris promotus est. Cum 18 Ianuarii 350 Constans imperatoris occidentis a Magnentio usurpatore Augustoduni depositus atque postea necatus esset, Vetranio iam senex die 1 Martii 350 vel Sirmii vel Mursae imperator militibus suis proclamatus est, sive ut ipse regnaret[1], sive ut Constantium II sorore eius Constantina nitente adiuvaret et copias praefecturae Illyricae a Magnentio averteret[2]. Constantius autem Vetranionem pro tempore agnovit. Poseta eum adiit et milites eius ad transeundum persuasit et Vetranionem die 25 Decembris 350 ad deponedum imperium permovit[3]. Vetranio autem ad annum 356 privatus Prusa in urbe vixit[4].

Mores[recensere | fontem recensere]

Rerum gestarum scriptores varias sententias de eius mores tradiderunt, qui autem non magnae humanitatis fuisse videtur:

  • Eutropius dixit: Quem grandaevum iam et cunctis amabilem diuturnitate et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem creaverunt, virum probum et morum veterum ac iucundae civilitatis, sed omnium liberalium artium expertem adeo, ut ne elementa quidem prima litterarum nisi grandaevus et iam imperator acceperit.[5]
  • Aurelius Victor autem de Vetranione: ...quia Vetranio litterarum prorsus expers et ingenio stolidior idcircoque agresti vecordia pessimus, cum per Illyrios peditum magisterio milites curaret, dominationem ortus Moesiae superioris locis squalidioribus improbe occupaverat.[6] Et alio loco[7]: quem Constantius non post multos dies regno exuit, grandaevae aetati non vitam modo, sed etiam voluptarium otium concedens. Fuit autem prope ad stultitiam simplicissimus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aurelius Victor, Caesares, 41, 26
  2. Philostorgius, Historia Ecclesiae, III 22
  3. Eutropius, Breviarium, X 11
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/2, c. 147
  5. Eutropius, op.cit. X,11
  6. Aurelius Victor, Caesares 41,26
  7. Aurelius Victor, Epitome de Caesaribus 41,25