Clazomenae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clazomenae cum Abdera, colonia sua, et Teo, urbe vicina, chartographice descriptae.

Clazomenae (Graece Κλαζομεναί; Turcice Kilizman) fuit urbs antiqua in meridionali Smyrnaei sinus ora posita, una ex duodecim urbibus Panioniis. Ferrea iam aetate incolebatur, forsitan etiam antea.[1] Medio fere saeculo VII a.C.n. Clazomenae dicuntur ab advenis ex Argolicis urbibus oriundis esse conditae.

Hodie ruinosa iacet, haud procul ab Urlis.

De origine et rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Ab saeculo fere millesimo quingentesimo a.C.n. Mycenaei mercatorias sedes in Aegaeo Asiaeque ora condiderunt. Etiam Clazomeniis fictilia Mycenaeae originis haud pauca sunt reperta.[2] Sed vix colonia umquam fuit Mycenaeorum. De incolis autem nihil certi novimus, quos quidem constat non esse Graece locutos.[3]

Memoriae traditum est Clazomenios e Cleonis et Phliunte, urbibus Argolicis, esse oriundos.[4] Doribus enim Peloponnesum anno fere 1050 a.C.n. invadentibus[5] Cleonaei Phliasiique Colophonem migraverunt, unde coloniam in Idam montem deducere conati sunt. Rursus tamen Colophoniorum in fines reversi Scyppium condiderunt oppidum ibique habitaverunt, donec denuo ultro sedem mutaturi ad meridionalem Smyrnae sinus oram profecti sunt. Quo in loco portum anno 654 a.C.n., ut fama fert, condiderunt commerciumque exercuerunt. Paulo post Abderam in ora Thraciae constituerunt coloniam.

Quamquam portus (hodie Urla iskele) certe medius Clazomenarum locus erat, Clazomenii fines (Κλαζομενία ἡ χώρα)[6] deinde paulatim adeo creverunt, ut in parvas insulas octo e regione sitas extenderentur ac Chytrium,[7] Lampsum,[8] Polichnam,[9] loca in continenti munita, complecterentur. Quae dissolutior urbis compages fortasse in nomine plurali apparet.[10] Strabo colonos e Scyppio venientes dicit primum Chytrium venisse.[11] Quo in loco certo Chytrium fuerit, ignoramus, sed certe in maritimo plano Urlorum iacebat.[12] Utique constat fines Clazomeniorum in occidente usque ad Hypocremnum (hodie fere Gülbahçe apud Urla) extensos fuisse.

Aetas Lydia[recensere | fontem recensere]

Mermnadarum aetate Lydorum regnum coepit suos fines ad occidentem extendere belloque oras Asiae vexare. Gyges ineunte saeculo VII a.C.n. Miletum et Smyrnam frustra aggressus Colophonem ac Troadem expugnavit. Deinde Ardys Prienen cepit. Iam Clazomenae periclitabantur, cum Alyattes anno fere 600 Smyrnam expugnavit.[13] Quo facto Clazomenas aggressus rem male gessit Alyattes, namque ab gravis armaturae militibus Clazomeniorum acriter impugnatus cladem accept.[14] Denique Croeso, ultimo regi Lydorum, contigit, ut Mileto excepta totam Asiaticam oram sub suam dicionem redigeret.

Asia Minor posthac Lydiae erat. Regnum Lydorum opibus crevit, et Sardium, regiae Croesi, opulentia doctos attraxit homines. Quae Croesi aetate Clazomenis facta sint parum cognovimus. Quos Clazomenis praefecerit tyrannos ignoramus, sed compertum habemus Hipponactem poëtam ab Ephesi tyrannis[15] Clazomenas esse relegatum. Qua de causa hoc factum sit nescimus, sed, cum eiusmodi relegationibus auctor quidam insolens de medio tolli soleat, constat Ephesum fuisse urbem Clazomenis celebriorem.

Aetas Persica[recensere | fontem recensere]

Cyrus, Persarum rex, Medis victis fines Persidis ad occidentem versus extendere coepit. Croesus autem impetu praecipitanter in fines Persarum facto rem male gessit, nam clade adversus Cyrum pugnans accepta finem Mermnadarum dynastiae fecit. Inde ab Lydia capta Clazomenae reliquumque Panionium Persarum dicionis erant. Cyrus Lydiam fecit satrapiam suam; satrapae autem plurimis urbibus Ionicis tyrannos praeposuerunt, qui grave exigebant vectigal. Cambyses Iones putabat esse servos a patre sibi hereditate relictos,[16] ceterum ante annum 500 vix curam Persarum intenderunt Iones sive Yaunā, ut a Persis appellabantur.[17] sed cum Aristagoras, Mileti tyrannus, Ionibus ad rebellionem incitatis a Dareo descisset, magna pars Clazomeniorum e continenti Persarum terrore in insulam e regione sitam transgressi sunt.[18] Quamquam Dareus vim vi ultum non iit, urbes Ionicae libertati studebant.

Bello Peloponnesio anno 458 exardescente Clazomenae cum aliis urbibus Ioniis ad Delium foedus pertinebant, Athenarum imperium cui eventus postremo defuit. Iam post bella adversus Persas gesta Athenis, quarum potestas magnopere creverat, gratia haud integra erat inter foederatas urbes, quarum nonnullae id agebant, ut a foedere se liberarent. Cum denique Athenienses calamitatem in Sicilia anno 513 accepissent, urbes Ionicae proniores quam antea erant ad rebellandum et ab Athenarum dicione desciscendum. Itaque Chalcideus Lacedaemonius et Alcibiades anno 412 tribus tantum navibus Clazomenas advecti confidebant incolas haud difficile persuaderi posse, ut ab Athenis deficerent. Nec spes eos fefellit.[19] Eo tempore Clazomenii propinquam incolebant insulam non munitam, sed Polichnam in continenti sitam munire coeperunt veriti, ne, si classis Atheniensium impetum faceret, insulam vacuefacere cogerentur.[20]

Brevi Clazomeniorum copiae rebus adversus Athenas gerendis apud Teum intererant. Sed mox iterum Athenarum dicionis facti sunt, nam Athenienses Polichna capta Clazomenios rursus in insulam traiecerunt, iis quidem exceptis qui defectionis noxii recessum Daphnunte petierunt.[21] Hieme insequente Astyochus, nauarchus Lacedaemonius, urbem immunitam classe recuperare conatus nihil quidem consecutus est nisi quod nautae aliquot navium hiemali tempestate in Marathussa, Pela, Drymussa, insulis vicinis, affixi opes a Clazomeniis depositas secum rapuerunt.[22]

Posthac fontes nostri de Clazomenis paene tacent. Constat tamen Clazomenas anno 410 admodum bene cum Athenis convenisse, cum Alcibiades e captivitate Sardibus elapsus ad Clazomenios refugit.[23] Tribus fere annis post Alcibiades Clazomenios ab exulum rapinis classe protexit.[24]

Anno 404 Athenae a Lacedaemoniis devictae sunt. Quae victoria finem fecit belli Peloponnesii nec non Delii foederis. Imperio Athenarum exinde dirupto Clazomenarum status aliquot annis in ambiguo fuit, quoad anno 387 ab Artaxerxe, rege Persarum, condiciones pacis his verbis sunt positae: "Iustum statuit rex Artaxerxes, ut suae dicionis omnes sint Asiae civitates, ex insulis Clazomenae et Cyprus [...]."[25] Hoc pacto Clazomenae rursus sub Persicam potestatem sunt redactae.

Aetas hellenistica[recensere | fontem recensere]

Coronea est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Clazomenii illustres[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Huxley (1972:24).
  2. Sakellariou (1958: 506).
  3. Huxley (1972: 16-17.
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae 7.3.8.
  5. Sakellariou (2005).
  6. Aelianus, Nat.anim. 12.38; cf. Strabo, Geographica 14.1.36.
  7. Χύτριον, v. Bürchner 1899: 2529.
  8. Λάμψος, Steph. Byz.
  9. Πολίχνη, Thucydides, Hist.8.14.3; 8.23.6.
  10. Bürchner (1921: 554). Etiam Aristoteles (Politica 1303b7-10) Clazomenios indicat dispersos esse: Στασιάζουσι δὲ ἐνίοτε αἱ πόλεις καὶ διὰ τοὺς τόπους, ὅταν μὴ εὐφυῶς ἔχῃ ἡ χώρα πρὸς τὸ μίαν εἶναι πόλιν, οἷον ἐν Κλαζομεναῖς οἱ ἐπὶ Χύτρῳ πρὸς τοὺς ἐν νήσῳ ('dissident autem interdum civitates etiam de sedibus, cum natura loci urbem non sinit unam esse, sicut Clazomenis Chytrium incolentes et insulam habitantes'); Latine convertit Usor:Neander.
  11. Strabo, Geographica 14.1.36 ἐκ δὲ τοῦ Ὑποκρήμνου Χύτριόν ἐστι τόπος, ὅπου πρότερον ἵδρυντο Κλαζομεναί· εἶθ' ἡ νῦν πόλις νησία ἔχουσα προκείμενα ὀκτὼ γεωργούμενα ('ab Hypocremno est locus ubi Clazomenae olim erant conditae; deinde praesens urbs octo cultas insulas obiacentes complexa'); Latine convertit Usor:Neander.
  12. Cook (1953/4: 155).
  13. Cook (1985).
  14. Herodotus, Historiae 1.16; Huxley (1972: 77).
  15. Comas et Athenagoras apud Sudam (sub voce Ἱππῶναξ) nominatur; Huxley (1972: 111).
  16. Herodotus, Historiae 2.1.
  17. Patet Yaunā vocem quam antiquissimam *Iawones referre, quae apud Homerum Ἰάονες appellatur.
  18. Pausanias, Graecae descriptio 7.3.8; Cook (1953/4: 153-154).
  19. Thucydides, Historiae 8.14.
  20. Westlake (1979: 15).
  21. Thucydides, Historiae 8.23.6. Ubi fuerit Daphnus (Δαφνοῦς), nescimus.
  22. Thucydides, Historiae 8.31.2-4; Westlake (1979: 15).
  23. Xenophon, Hellenica 1.1.10-11.
  24. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 13.71.1.
  25. A Xenophonte haec pax regis redditur ad verbum: Ἀρταξέρξης βασιλεὺς νομίζει δίκαιον τὰς μὲν ἐν τῇ Ἀσίᾳ πόλεις ἑαυτοῦ εἶναι καὶ τῶν νήσων Κλαζομενὰς καὶ Κύπρον [...] (Hellenica 5.1.31).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bürchner, Ludwig. 1899. Chytrium. RE 3:2, 2529.
  • Bürchner, Ludwig. 1921. Klazomenai. RE 11:1, 554–556.
  • Cook, John Manuel. 1953/4. The topography of Klazomenai. Ἀρχαιολογικὴ ἐφημερίς 2, 149–157.
  • Cook John Manuel 1985 On the date of Alyattes' sack of Smyrna. Annual of the British School of Athens 80, 25-28.
  • Huxley, George L. 1972. The Early Ionians. Shannon: Irish University Press.
  • Labahn, Johann David Christoph Friedrich. 1875. De rebus Clazomeniorum. Dissertatio inauguralis. Gryphiswaldiae.
  • Sakellariou Michel B. 1958. La migration grecque en Ionie. Athènes. Collection de l'Institut français d'Athènes, 17. (Centre d'Études d'Asie mineure, 10; Ionie I).
  • Westlake, H.D. 1979 Ionians in the Ionian War. Classical Quarterly 29, 9-44.