Hipponax

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hipponax (-actis) Ephesius (Graece: Ἱππῶναξ, sexto a.C.n.) fuit Graecus poeta iambicus.

Anno 540 a.C.n. Epheso expulsus a tyranno Athenagora Clazomenas fugit, ubi reliquam vitam pauper egit. Quod erat corpore deformis et aspectu foedus, a pictore Chio Bupalo in imagine ludibrio habebatur. Quem pro ludibrio ultus quibusdam saturis vellicavit. Tum Bupalus et frater eius Athenis se laqueo suspendisse traduntur non aliter ac Lycambes et filiae, cum vexatae essent ab Archilocho, qui erat Hipponacis exemplar.[1] Hipponax parodiam invenisse dicitur et etiam metrum carminibus suis aptum nomine choliambum sive scazonta spondeum in pede ultimo trimetri iambici ponens. In carminibus eius, quae Dialecto Ionica scripta sunt, numerus verborum e lingua Lydia oriundorum solito maior invenitur.[2]

Hipponax: imago ridicula e Rouillii Promptuario iconum insigniorum (1553)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gerber, Douglas E., A Companion to the Greek Lyric Poets, BRILL, 1997. ISBN 90-04-09944-1. Cf. p.50
  2. A history of ancient Greek: from the beginnings to late antiquity Page 769 ISBN 978-0-521-83307-3