Abdera (Thracia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Abdera

Abderorum et utriusque eorum metropoleos, Clazomenarum Teique, situs geographicus

Abdera (-orum, n.) est urbs Graeca antiqua in regione Thraciae. Condita anno 654 a.C.n. a Clazomeniis, tantos anno 544 a.C.n. colonos Teios intra muros suos recepit (inter quos et Anacreon poeta fuisse creditur), ut postea Teos quoque metropolis haberetur. Etsi multos homines praeclarissimos, ut Democritum Protagoramque, progenuit, cognita erat stoliditate incolarum.[1]

Incolae noti[recensere | fontem recensere]

  • Protagoras (ca. 490-420 a.C.n.), sophista
  • Leucippus (Vo saec. a.C.n.), philosophus praesocraticus
  • Democritus (ca. 460-370 a.C.n.), philosophus praesocraticus
  • Bion Abderites (ca. 400 a.C.n.), mathematicus Democriti doctrinas secutus
  • Anaxarchus (ca. 380-320), philosophus Democriti doctrinas secutus
  • Hecataeus Abderites (ca. 300 a.C.n.), philosophus scepticus et scriptor historicus

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Index urbium Graecarum antiquitatis

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero, De natura deorum 1.120; id. Epistulae ad Atticum 4.17.3, 7.7.4; Martialis 10.25.4, et (oblique) Iuvenalis 10.45-50.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!