Testudo (instrumentum musicum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Testudo Aegyptia nomine Nefer

Testudo est chordophonum cuius nervi a resonante corpore aeque distantes intenti sunt.

Omnes fere gentes antiquitatis testudinibus usi sunt. Aegyptii testudinem nefer appellaverunt, i. e. pulchram, Persae sitar, i. e. tribus nervis affectam, Graeci chelyn vel barbitum, Romani testudinem secundum corticem testudinis, Arabes tandem al-ud, i. e. lignum, referentes ad pecten ligneum, quo fidem moderabantur.

Nomen arabicum al-ud saeculo undecimo in Europam translatum in multis linguis Europaeis exstitit ad hodiernum diem: Laúd (Hispanice), Laute (Theodisce), Leuto (Italice), Loutna (Bohemice), Lute (Britannice), Luth (Francogallice).

Hic articulus ad testudinem occidentalem pertinet, quae a saeculo XI ad XVIII in occidua Europa florebat.

De testudinis structura[recensere | fontem recensere]

Partes testudinis

Testudo e membris immobilibus composita est et mobilibus. Membra immobilia lignea sua sunt corpus resonans, operculum corporis resonans, trabeculae in subterna parte operculi agglutinatae, pons in externa parte operculi agglutinatus, collum, arcula vel loculus manubriorum. Quae arcula et iugum vocabatur.

Membra mobilia testudinis sunt bini nervi vel chordae sonantes, nervi ob breviandas chordas sonantes circum collum ligati, sella nervorum in angulo colli ac iugi sita, manubria vel turbines ob intendendos nervos in arculam inserta.

Corpus resonans testudinis piro dimidiato simile compositum est e tabulis vel regulis per latera agglutinatis. Collum corpori ita applicatum est, ut directio collo ac operculo corporis una sit. Arcula manubriorum in altera fine colli sic applicata est, ut arcula ac collum recto angulo inter se contingant.

Operculum resonans fere medium stella exsculpta exornatum est. Post stellam pons e regione colli agglutinatus est in operculum.

Nervi, altera parte nodo in ponte ligati, altera parte legendo manubriis in arcula insertis intenduntur, donec per operculum ac collum ac sellam percurrentes tonum suum contigunt. Digiti manus dexterae nervos impellunt inter pontem et stellam, digiti manus sinistrae nervos in tabella colli tangunt opprimendo abbreviantes, prout tonus reddi postulatur.

Bini nervi propinqui eodem tono contenti sunt. Tales bini nervi chorus appellati sunt. Secundum musicam conservatam saeculi XVI et XVII sex chori nervorum diatessaron intervallis contenti sunt, excepto tertio ac quarto choro, qui ditoni intervallo contenti sunt.

De testudinis historia[recensere | fontem recensere]

Testudo saeculi XI.

Testudines saeculorum XI usque XV ad unam omnes interierunt. Imagines vero illius temporis (Codex Hispanicus nomine Cantigas de Santa Maria) fidicines pectinibus utentes ad ludendos nervos una cum ioculatoribus, fistulatoribus, psaltis, chrottis praebent.

Testudines conservatae saeculi XVI sex choris nervorum intentae sunt. Hi sex chori super tabellam colli percurrentes postea nomine Francogallico petit jeu nominabantur. Pectinis loco ludentes recenter digitis utebantur.

Ab anno fere 1570 chori tonorum graviorum ad petit jeu addebantur. Qui postea nomine Francogallico grand jeu nominati sunt. Numerus chororum augebatur donec testudines duodecim choris nervorum intendebantur circa annum 1620. Britanni eum numerum nervorum retinebant, Francogalli ad undecim choros regressi sunt.

Saeculo XVII formae novae testudinum creatae sunt. Hae novae testudines et petit jeu et grand jeu intentae secunda arcula turbinum vel iugo affectae sunt. Testudines huius novae constructionis nomine Italico Tiorbae generaliter appellabantur, sed tiorba propria, liuto attiorbato, arciliuto, tiorba anglica, testudo biiuga duodecim chororum, testudo angelica, testudo olorino collo affecta, ordine nervorum maxime inter se differunt.

Testudo biiuga duodecim chororum.

Prima dimidia parte saeculi XVII fidicines novos instrumentum instruendi modos experiebantur, ut consonantia atque resonantia testudinis ampliores fierent. Id ut efficerent, praesertim ordines novos tonorum nervorum pertentabant, qui accords nouveaux appellati sunt. Fidicines Francogalli Ennemond Gaultier et consobrinus suus Denis Gaultier aliis ordinibus exsuperatis a medio fere saeculo ordinem novum La-re-fa-la-re’-fa’ (petit jeu) pertulerunt. Is ordo extra Italiam, quae ad ordinem veterem intervallorum regressa est, paene in tota Europa adeo praevalebat, quoad testudo desiit in usu esse circa finem saeculi XVIII.

Testudo collo olorino affecta.

S. L. Weiss auctore testudini Francogallae ab anno 1720 duo chori tonorum gravissimi ad grand jeu ita adiecti sunt, ut numerus receptus chororum in posterum tredecim haberetur. Eodem auctore collum olorinum testudini pro secundo iugo astructum est, quae constructio in posterum late pervulgata est.

Musicae Veteris amatores testudinem ab iniuria oblivionis asseruerunt saeculo XX.

Scriptores testudinis[recensere | fontem recensere]

In numerum auctorum, qui lingua Latina usi sunt, habentur:

  • Ioannis Judenkunig (Vindobona, 1523): Utilis & compendiaria introductio, qua ut fundamento iacto quam facillime musicum exercitium, instrumentorum & Lutine, & quod vulgo Geygen nominant, addiscitur
  • Ottomar Luscinius (Argentina, 1536): Musurgia seu praxis musicae
  • Martinus Agricola (Magdeburgum, 1543): Quaestiones vulgatiores in musicam, pro magdeburgensis scholae pueris digestae ... Item de recto testudinis colle ex arte probato, de tonorum formatione, monochordo, ac lectionum accentibus
  • Matthaeus Waisselius (Francofortum ad Viadrum, 1573): Tabulatura continens insignes et selectissimas quasque cantiones, quatuor, quinque, et sex vocum, testudini aptatas, ut sunt: praeambula: phantasiae; cantiones germanicae, italica, gallicae, & latinae: passemesei: gagliarde: & choreae
  • Ioannes Rudenius (Heidelbergum, 1600): Flores musicae, hoc est, suavissimae et lepidissimae cantiones, madrigalia vulgus nominat, una cum variis pavanis, paduanis, galliardis, intradiis, fantasiis & choriis, ex quam plurimis autoribus italicis, gallicis & germanicis magna industria collectae, et nunc primum ita descriptae, ut testudinis fidibus cani possint
  • Ioachim van den Hove (Ultraiecti ad Rhenum, 1601): Florida, sive cantiones, e quam plurimis praestantissimorum nostri aevi musicorum libris selectae, ad testudinis usum accomodatae
  • Isdem (Ultraiecti ad Rhenum, 1612): Delitiae musicae, sive cantiones, e quam plurimis praestantissimorum nostri aevi musicorum libris selectae, ad testudinis usum accommodatae
  • Ioannes Baptista Besardus (Colonia Agrippinensis, 1603): Thesaurus harmonicus divini Laurencini Romani, nec non præstantissimorum musicorum, qui hoc seculo ... excellunt, selectissima omnis generis cantus in testudine modulamina continens
  • Isdem (Augusta Vindelicorum, 1617): Isagoge in artem testudinariam. Das ist: gründtlicher Underricht über das künstliche Saitenspil der Lauten
  • Isdem (ibid. eodem anno): Ioan. Bapt. Besardi vesontini novus partus, sive concertationes musicae, duodena trium, ac totidem binarum testudinum
  • Matthias Reymannius (Colonia Agrippinensis, 1613): Cythara sacra: sive Psalmodiæ Davidis ad usum testudinis accommodatæ
  • Elias Mertel (Argentia, 1615): Hortus musicalis novus, fragrantissimis lectissimisque flosculis tum patriis, tum exoticis, testudine carpendis atque delibandis consitus: in cuius hac parte prima continentur praeludia, variis ex tonis, plusquam ducenta phantasiae item & fugae complures, in gratiam studiosorum omniumque eorum qui pulcherrimo huius artis exercitio sese oblectare solent, ex optimis quibusque authoribus Germanicis, Italicis, Gallicis, Anglicis, constructus
  • Joannes Daniel Mylius (Francofortum ad Moenum, 1622): Thesaurus gratiarum in quibus continentur diversorum authorum cantiones selectissimae, utpote praeambula, toccatae, fugae, fantasiae, galliardae, courantes, voltae, alemandi, passomezi, branles et eius generis choreae ad testudinis tabulaturam
  • Esaias Reusner junior (Berolina? 1667): Delitiae testudinis, praeludiis, paduanis, allemandis, courantis, sarabandis, giguis et gavottis conditae

Instrumenta propinqua[recensere | fontem recensere]

De testudine legenda[recensere | fontem recensere]

Nexus interretiales[recensere | fontem recensere]

Societates civitatis