Carolus Theodorus Robertus Luther

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Asteroides reperti: 24
Thetis 17 Aprilis 1852
Proserpina 5 Maii 1853
Bellona 1 Martii 1854
Leukothea 19 Aprilis 1855
Fides 5 Octobris 1855
Aglaia 15 Septembris 1857
Kalypso 4 Aprilis 1858
Mnemosyne 22 Septembris 1859
Concordia 24 Martii 1860
Leto 29 Aprilis 1861
Niobe 13 Augusti 1861
Diana 15 Martii 1863
Alcmene 27 Novembris 1864
Clio 25 Augusti 1865
Antiope 1 Octobris 1866
Arethusa 23 Novembris 1867
Hecuba 2 Aprilis 1869
Amalthea 12 Martii 1871
Peitho 15 Martii 1872
Sophrosyne 27 Septembris 1873
Germania 12 Septembris 1884
Eucrate 14 Martii 1885
Tyche 4 Maii 1886
Glauce 20 Februarii 1890

Carolus Theodorus Robertus Luther (18221900) fuit astronomus Theodiscus, qui praesertim asteroidibus repertis innotuit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Carolus Theodorus Robertus Luther, vulgo Robert Luther, Svidnicae in urbe Silesiae natus est die 16 Aprilis 1822.

Ab anno 1841 philosophiae, mathematicae ac astronomiae studia Vratislaviae et Berolini navavit simul in Observatorio Berolini laborans. Anno 1851 Dusseldorpi se conlocavit, ubi praefectus Observatorio praepositus per totum officii cursum munere functus est. Triginta octo fere annis (id est 1852-1890) contigit ei, ut 24 asteroides reperiret.

Cum astronomicam quae Hora O appellatur tabulam dissignaret, in Piscium sidere repperit stellam variabilem, cui nomen datum est τ Piscium sive Tau Piscium.

Quinquies (id est annis 1852, 1854, 1855, 1860 (solus), 1861) Praemium Lalande (Prix Lalande) nomine Scientiarum Academiae Parisiensis tributum accepit. Anno 1855 Doctor Philosophiae honoris causa apud Universitatem Bonnensem nominatus est.

Anno 1868, in honorem centesimi asteroidis reperti, iussu Neapolionis III, nomisma excusum est, in quo vultus Roberti Luther, Hermanni Goldschmidt et Iohannis Russel Hind, repertorum multorum asteroidum, expressi sunt.

Dusseldorpi mortuus est 15 Februarii 1900.

Posterius[recensere | fontem recensere]

Anno 1928, 1303 Luthera asteroides e Roberto Luther nominatus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Neugebauer, P. (1901) Über Robert Luther und die Erforschung der kleinen Planeten. Beiträge zur Kenntnis der Verbreitung der Gefässpflanzen in Schlesien. Breslau: C.T.Wiskott.