Gulielmus Ernestus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gulielmus Ernestus dux Saxoniae

Gulielmus Ernestus (Theod. Wilhelm Ernst, natus 10 Iunii 1876 (Vimariae, mortuus 24 Aprilis 1923 in vico Heinrichau/Silesia) ultimus dux magnus Saxoniae-Vimarii-Eisenach erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Carolus Augustus fuit, heres solii Saxoniae-Vimarii-Eisenach. Sed quod hic iam anno 1894 ante Carolum Alexandrum, avum Gulielmi Ernesti, mortuus est, Gulielmus Ernestus anno 1901 regni hereditatem ab avo accepit. Mater Paulina consobrina erat. Ipse anno 1903 Carolinam filiam principis Henrici XXII de Reuss-Greiz in matrimonium duxit, sed eis liberi non fuerunt. Anno 1910 Theodoram duxit, filiam Friderici de Saxonia-Meinungen. Ea ei quattuor liberos peperit, inter eos et anno 1912 Carolum Fridericum heredem regni.

Regnum[recensere | fontem recensere]

Gulielmus Alexander ut antecessores sui fautor artium erat et nonnullos artifices styli iuvenalis (Jugendtil) Vimariam vocavit. Quorum celeberrimus Gualterius Gropius architectus fuit, quem anno 1918 - paulo ante finem regni directorem novi academiae Bauhaus fecit. Universitatem Litterarum Ienensis adiuvit. Sed ipse miles se gerebat et Nationalismi fanaticus erat.

Anno 1903 Ducatus Magnus novum nomen accepit et "Magnus Ducatus Saxoniae" nunc nominabatur. Die 9 Novembris 1918 a militibus opificibusque coactus est, ut regno se abdicavit.

Ultimi anni[recensere | fontem recensere]

Post abdicationem Gulielmus Ernestus Vimariam reliquit et ultimos annos in Silesia vixit, ubi fundum possidebat. Anno 1923 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]