Canabae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vetera I e II (infra) cum canabis et Colonia Ulpia Traiana prope hodiernum Xantum (supra).

Canabae sive canabae legionis fuerunt vici civiles, qui tempore Romano circum castra stativa orti sunt.

Verbum "canabae"[recensere | fontem recensere]

Canaba (kanaba, cannaba, canava, canapa), ae, f. valebat:

  • cellam promptuariam sive tugurium ad copias (cibaria, vinum, oleum etc.) conservandas,
  • tabernam,
  • tabernas sive casas tabernariorum, qui exercitum secuti sunt. Cum ut castra etiam tabernae stativae factae sint, forma pluralis canabae paulatim sedes tabernariorum necnon omnium, qui circa castra considerunt, signficabat.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Notio primum tempore Augusti ad vicos iuxta castra in Germania denotandos adhibita est.[2] Quod in canabis populus provinciarum ac milites conveniebant, non solum ad milites suppeditandos, sed etiam ad cultum humanum civilemque Romanorum propagandum maximi momenti erant. Status iuridicus canabarum variabat. Canabae parvi vici vocabantur, aliae, qui decursu annorum creverant, administratione propria cum magistratibus usae in municipia et etiam colonias profectae sunt, interdum thermis ac amphitheatro instructae.[2] Exempla canabarum legionis ab archaeologis effossarum in variis castris (ut puta Carnunto, Moguntiaco, Veteribus) videri possunt.

Canabae et legiones secundum limitem Romanum[recensere | fontem recensere]

Castra legionum Romanarum cum canabis circa annum 80

Infra invenitur index 27 canabarum, quae circum castra ortae sunt (circa annum 80):

  1. Legio IX Hispana: Eburacum (York)
  2. Legio XX Valeria Victrix: Viroconium (Wroxeter)
  3. Legio II Adiutrix: Deva (Chester)
  4. Legio II Augusta: Isca Silurum (Caerleon)
  5. Legio X Gemina: Noviomagus Batavorum (Nijmegen)
  6. Legio XXII Primigenia: Vetera (Xantum)
  7. Legio VI Victrix: Novaesium (Neuss)
  8. Legio XXI Rapax: Bonna (Bonn)
  9. Legio XIV Gemina e Legio I Adiutrix: Moguntiacum (Mainz)
  10. Legio VIII Augusta: Argentoratae (Strasbourg / Straßburg)
  11. Legio XI Claudia: Vindonissa (Windisch)
  12. Legio XV Apollinaris: Carnuntum (Altenburg-Petronell)
  13. Legio XIII Gemina: Poetovio (Ptuj)
  14. Legio VII Claudia: Viminacium (Kostolac)
  15. Legio V Alaudae: Ratiaria? (Archar)
  16. Legio V Macedonica: Oescus (Gigen)
  17. Legio I Italica: Novae (Svishtov)
  18. Legio IV Flavia Felix: Burnum (Kistanje)
  19. Legio XVI Flavia Firma: Satala (Sadagh)
  20. Legio XII Fulminata: Melitene (Melitene)
  21. Legio VI Ferrata: Samosata (Samsat)
  22. Legio IV Scythica: Zeugma (Belkis)
  23. Legio III Gallica: Raphanaea
  24. Legio X Fretensis: Aelia Capitolina (Hierosolyma)
  25. Legio XXII Deiotariana e Legio III Cyrenaica: Nicopolis (Alexandria)
  26. Legio III Augusta: Theveste (Tebessa)
  27. Legio VII Gemina: Legio (Legio)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide ad lemma canaba: Karl Ernst Georges (1806–1895): Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch 1913/1918, in interrete. [1]
  2. 2.0 2.1 Le Bohec, p. 262.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joergensen, I. P.: De municipiis et coloniis aetate imperatorum Romanorum ex canabis legionum ortis. Gottingae (Univ., Diss.) 1871
  • Michaela Kronberger: Siedlungschronologische Forschungen zu den canabae legionis von Vindobona. Die Gräberfelder (Monographien der Stadtarchäologie Wien Band 1). Vindobonae 2005.
  • Yann Le Bohec: Die römische Armee. Stuttgardiae 1993 et denuo Hamburgi 2009, ISBN 978-3-86820-022-5, S. 262f.
  • Harald von Petrikovits: Die Canabae Legionis. In: 150 Jahre Deutsches Archäologisches Institut, 1829-1979. Mogontiaci 1981, ISBN 3-8053-0477-3. p. 165-175

Vide etiam[recensere | fontem recensere]