Legio XV Apollinaris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Legio XV et centurio a dextra et insigina nostra aetate simulata

Legio XV creata est a Gaio Iulio Caesare anno 53 a.C.n. et in bello Gallico pugnavit, sed anno 49/48 a.C.n. in Africa pugnans destructa est. E novo enim Legio XV ab Octaviano anno 41 aut 40 a.C.n. condita est. Ad Actium 31 a.C.n. pugnavit. Eo tempore nomen Apollinaris apparet. Usque ab anno 39 p.C.n. Carnunti locata erat, anno 63 p.C.n. ad imperii fines orientales mota est. Tito duce rebellionem Iudaicam debellavit. Anno 73 p.C.n. Carnuntum reversa est.

Monumentum Centurionis legionis XV Carnunti.

In bellis Parthicis verisimiliter anno 114 p.C.n. Satalam mota est. 175 p.C.n. Avidius Cassius, praefectus Syriae, in Marcum Aurelium rebellavit, legio XV autem fidem servavit et postea nomen Pia Fidelis accepit. Usque ad saeculum IV Satalae locata erat. Insigne verisimiliter fuit gryphus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]