Legio I Adiutrix

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Legio I Adiutrix Pia Fidelis Legio Romana erat. Signum legionis capricornus et nonnumquam Pegasus fuit.

Signum Legionis I Adiutrix in denario Septimii Severi imperatoris depictum

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 68 a Servio Sulpicio Galba iussu Nerone imperatore e militibus classis Miseni condita est. Bello civili anni 69 primo Galbam imperatorem, deinde Othonem sequebatur, pugna apud Bedriacum victa et in Hispaniam ducta est. Anno 70 Quintus Petillius Cerialis Caesius Rufus legionem contra Batavos tumultuantes duxit. Deinde castra legionis Moguntiaci fuit. Anno 83 Domitianus imperator legionem in Chattos duxit. Deinde Adiutrx in castra Brigetionis in Pannoniam Superiorem translata est et contra Dacos certavit. Anno 97 Traianus in castris legionis a Nerva imperatore adoptatus est et Legio nomine "Piae Fidelis" ornata est. Annis 101 - 106 duce Traiano imperatore cum Legione IV Flavia Felice et Legione XIII Gemina Daciam expugnavit et deinde 115 - 117 bello Parthico certavit. Tum Brigetionem rediit et annis 171 - 175 Publio Helvio Pertinace duce contra Marcomannis pugnabat. Pertinace necato legio Septimium Severum imperatorem bellis civilibus contra Marcum Didium Iulianum et Pescennium Nigrum adiuvit. Deinde imperatore Septimio Severo duce iterum contra Parthos pugnavit et deinde in Pannoniam revertit. Maximino Thrace imperatore anno 237 contra Dacos pugnavit, anno 238 obsidioni Aquileiae interfuit et Gordiano III contra Persas certabat. Nunc Legio I Pia Fidelis bis et constans nominata est. Nuntium ultimum de legione anno 444 habemus, cum Brigetionis in castra fuit[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commentarius de Legione I Adiutrice in pagina Livius.org (lingua Anglica)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 9-10