Bertrandus Russell
Bertrandus Arthurus Gulielmus Russell, tertius comes Russell (natus in vico Trellech Monemutensis comitatus die 18 Maii 1872; mortuus in Penrhyndeudraeth Merionethensis die 2 Februarii 1970), alumnus Collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, fuit philosophus, mathematicus, historicus, logicus Britannicus.
Rebellationem Britannicorum saeculo vicesimo ineunte contra idealismum duxit. Unus ex conditoribus analyticae philosophiae habetur cum praedecessoribus Gottlob Frege et Ludovico Wittgenstein. Unus ex logicis maximis[1] saeculi vicesimi putatur. Principia Mathematica scripsit, conatum mathematicum in dialectica fundatum.
Eius opusculum philosophicum "De Denotatione" formulam philosophicam[2] consideratur. Eius scripta magnam auctoritatem habent in dialectica, mathematica, theoria copiarum, linguistica, et philosophia, praesertim in philosophia linguae, epistemologia, et metaphysicis.
Russell strenue bella opposuit atque commercium illimitatum, imperialismum et idealismum[3] suasit. Russell ad carcerem missus est quod in Bello Mundiale Primo militare recusavit. Etiam contra Bellum Indosinense II et bombam atomicam opposuit. Cogitatio sua erat agmosticismi vel atheismi.
Russell sodales Regalis Societatis Londiniensis fuit; in eam anno millesimo nongentesimo octavo cooptatus est. Anno millesimo nongentesimo quinquagesimo, Russell Nobeliano in Litterarum Praemio coronatus est, "propter varias et significantes scripta in quibus exemplars? humanitariorum? et libertatem cogitationis suadet."[4]
Familia [recensere]
Primus minister Ioannes Russell fuit Bertrandi Russell avus.
Nexus externi [recensere]
- De Bertrando Russell in pagina Nobeliano Litterarum Praemio dicata (Anglice)
- De Bertrando Russell in Archivo Regalis Societatis
Fontes [recensere]
- ↑ Stanford Encyclopedia of Philosophy, "Bertrand Russell" May 2003.
- ↑ Peter Ludlow, "Descriptions," The Stanford Encyclopedia of Philosophy (Fall 2008), ed. Edward N. Zalta.
- ↑ Richard Rempel (1979). "From Imperialism to Free Trade: Conturat, Halevy and Russell's First Crusade. Journal of the History of Ideas (University of Pennsylvania Press) 40 (3): 423-443.
- ↑ The Nobel Foundation (1950). Bertrand Russell: The Nobel Prize in Literature 1950.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |