Anabasis (Xenophon)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Anabasis

Anabasis (Graece Ἀνάβασις) seu Expeditio Cyri est opus historicum, et maxima parte autobiographicum, scriptoris Graeci antiqui Xenophontis. Ibi res gestas narrat expeditionis Cyri minoris, qui imperium Persarum debellare conatus est anno 401 a.C.n., et itineris militum mercenariorum Graecorum (sub nomine "Decem milia" notorum) qui post mortem Cyri per montes in Graeciam redierunt.

Maioris fidei gratia, ut videtur, in hoc libro tertia persona Xenophon utitur ad seipsum designandum atque etiam sub nomine supposito (sc. Themistogenes Syracusius quidam) opus publicavit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, de Gloria Atheniensium, 345E. Vide etiam Hellenica III,1,2 ubi Xenophon ipse scripsit : Θεμιστογένει τῷ Συρακοσίῳ γέγραπται.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!