Themistocles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Ostraca inventa Athenae, anno 482 a.C.n., in quibus nomen Themistoclis legitur

Themistocles (Athenis 525 a.C.n. - Magnesia ad Maeandrum 460 a.C.n.) fuit vir publicus et dux Atheniensium.

Hic vir, quem "tropaea Miltiadis a somno suscitabant" (Graece: "Οὐκ ἐᾷ με καθεύδειν τὸ τοῦ Μιλτιάδου τρόπαιον")[1], non nimus promptus fuit in rebus gerendis quam excogitandis. Ille peritissimos rei navalis fecit Athenienses, quibus persuaserat ut classem navium centum pecunia publica aedificarent. Id autem mox saluti fuit universae Graeciae. Ubi primum Xerxis adventus nuntiatus est, Athenienses consuluerunt de rebus suis Pythiam, quae respondit eis: "Moenibus ligneis vos munite." Oraculi sententiam solus intellexit Themistocles. "Moenibus ligneis", inquit, "sacerdos Apollinis nihil aliud quam naves significat ; ergo naves conscendamus."

Consilio paruerunt Athenienses. Arce sacerdotibus senibusque tradita, reliquum oppidum deserunt. Ascendunt triremes cum mulieribus et pueris, suaque omnia asportant partim Salamina, partim Troezena. Troezenii profugos summa benignitate exceperunt. Quin etiam decreto dederunt pueris Atheniensium facultatem carpendi fructus in hortis et praediis publicis privatisque. Plutarchus scriptor nobis tradidit nomen auctoris hujusce decreti: optimus ille vir vocabatur Nicagoras.

Xerxes, Thermopylis expugnatis, Thespias, Plataeas et Athenas vacuas hominibus incendit. Non modo privatorum aedes et publica aedificia, sed etiam Deorum templa igne delevit. Flammis perterriti Athenienses non audebant manere in navibus, sed vehementer cupiebant classem deserere, ut domos ac penates defenderent. Themistocles unus restitit ceteris ducibus, et ipsi Eurybiadi, Lacedaemoniorum regi, qui summum imperium exercebat. Eurybiades, iratus, verbis invectus est in Themistoclem, et baculum in eum sustulit; cui Atheniensis: "Percute," inquit, "sed audi." Et dedit consilium classem retinendi apud Salamina, ibique in freto perangusto Barbaros opperiendi. Deinde, ut Graeci ipsa necessitate cogerentur ad depugnandum, noctu servum fidelem ad Xerxem misit cum hoc nuntio: "Graeci discordantes parati sunt dilabi et fugere; regi non erit difficile hostes universos opprimere, si eos quamprimum aggredietur."

Piraei portus a Themistocle moenibus circumdatus et triplex constitutus est.

Themistocles, non magis quam Miltiades et Aristides, effugit civium suorum invidiam: absens, crimine proditionis damnatus fuit. E civitate eiectus, primo ad Admetum venit Molossorum regem, cuius ope, in Asiam transvectus est. Ibi ad ipsum Persarum regem Artaxerxem confugit, cui epistolam scripsit his prope verbis: "Themistocles, qui adversus patrem tuum bellavi, confugio ad te, tuam petens amicitiam. Non minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum pater tuus expertus est." Rex animi magnitudinem tanti viri admirans, hospitem benigne excepit. Insuper ei tres urbes dedit: Magnesiam, quae domino panem praeberet; Lampsacum, unde vinum sumeret; Myunta, ex qua opsonium haberet. Themistocles Magnesiae morbo mortuus est. Sua ossa clam in Attica ab amicis sepulta sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plutarchus, Polit. 801d