Stephanus (primus martyr)

E Vicipaedia
(Redirectum de Sanctus Stephanus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Stephanus. Opus Ioannis Memling (circa annum 1480 depictum)

Stephanus (natus circiter anno 1; mortuus circiter anno 36/40) in Novo Testamento est diaconus primae communitatis Hierosolymitanae. Protomartyr (primus martyr Christianus habetur.

Vita[recensere | fontem recensere]

Stephanus, cuius nomen Graece significat 'coronam', vir plenus fide et Spiritu Sancto, ne viduae in ministerio quotidiano neglegerentur, una cum aliis viris sex, ab Apostolis electus est, qui diaconi loco Ecclesiae bona administraret. Scripturas interpretatus, Evangelium tam viriliter et diligentissime docebat ut a Iudaeis ingenti odio haberetur; propter quod blasphemiae et legis violationis reus factus est. Antequam interficeretur, gloriam Dei et Iesum a dextris Patris conspicere meruit. Capitis Iudaeorum invidia damnatus, cum extra Hierosolymam lapidibvs caederetur,[1] non tantum carnificibus, quibus consentiebat Saulus,[2] ignovit, sed etiam pro ipsis deprecatorem se praebuit ad Deum. Demum ne semetipsum nominis vi abdicaret, martyrii coronam primus arripiens, extremum spiritum sancte Deo reddidit.

Eius dies festus agitur 26 Decembris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Actus Apostolorum, 7:59
  2. Actus Apostolorum, 8:1


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!