Basilius Blücher
E Vicipaedia
| Basilius Blücher | |
|---|---|
| Василий Блюхер | |
| Natus | 1 Decembris 1889 in vico Barščinka gubernii Iaroslaviensis Imperii Russici |
| Obiit | 9 Novembris 1938 Moscuae |
Basilius Constantini filius Blücher[1] (Russice Василий Константинович Блюхер, tr. Vasilij Konstantinovič Bljucher; 1 Decembris 1889 – 9 Novembris 1938), particeps Belli Orbis Terrarum Primi, socius factionis communisticae ab anno 1916, clarus ductor 'Exercitus Rubri' Sovietici tempore Belli Civilis Russici, rerum militarium et politicarum peritus Sovieticus fuit. Multis signis laudis Sovieticis (e.g. primis Insignis Vexilli Rubri et Stellae Rubri) ornatus, anno 1935 unus e primis marescalcis Unionis Sovieticae factus est. Anno 1938 tamen arrestatus, paulo post mortuus est in carcere, verberum causa.
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
[recensere] Nota
- ↑ Proavus Basilii Blücher cognominatus est secundum G.L. de Blücher, marescalcum Borussicum.
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Basilium Blücher spectant. |
