Porticus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Porticus, quae est pronaus.

Porticus (-us, f)[1] est series columnarum vel atrium columnata epistylio librato. Cum in architectura Romana porticus aedificia cuiuslibet longitudinis significat, in architectura aevi novi imprimis pronaus sive vestibulum tecto ac columnis instructum valet.

Porticus in architectura antiqua[recensere | fontem recensere]

Porticus architecturae Romanae ex Graeca stoa deducta est (Stoa Attali Athenis).

Verbum porticus antiquitate varia significavit:

  • Series columnarum tecto instructa sive in terra (Vergilius, Aeneis 3, 353: illos porticibus rex accipiebat in amplis) sive in superiore domus loco (Dig. 39.2.47: utrisque (aedibus) porticum superposuisse).
  • Basilica (Graece: βασιλική), ubi tribunal praetoris erat (Cicero, In Verrem 4,86: Erat hiems summa, tempestas, ut ipsum Sopatrum dicere audistis, perfrigida, imber maximus, cum iste imperat lictoribus ut Sopatrum de porticu, in qua ipse sedebat, praecipitem in forum deiciant nudumque constituant).
  • Disciplina philosophica, quae a stoa nomen deducta est. Vide: Stoicismus.
  • Vestibulum tabernaculi (Ennius, fr. secn. 165: saucii opplent porticus)
  • Pluralis: Coniunctio vinearum, quarum custodia materia ad aggerem lata est (Caesar, de bello civili 2, 2: Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur).
  • Suggrunda (Columella, De re rustica 9,7,4: Propter quos (imbres) convenit alvaria porticu supermuniri; et: De re rustica 9,14,14: quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur a frigore et tempestatibus muniemus).
  • Summus ordo in amphitheatro tectus et plebi destinatus (Calpurnius Siculus 7,47: balteus en gemmis, en illita porticus auro certatim radiant).

In terminologia archaeologiae classicae series columnarum epistylio librato porticus nominatur. Ex architectura Graeca, in qua stoa vocatur, recepta est. Porticus plerumque ambulationes tectae cuiuslibet longitudinis sunt, quae a tergo aedificio vel muro se applicant et in fronte columnato patent.

Genus particulare est Cryptoporticus.

Porticus in architectura Aevi novi[recensere | fontem recensere]

In architectura Barociana et Classicistica notio porticus strictiore sensu adhibetur vestibulum columnis, rarius pilis fultum denotans, quod aedificii fronti antepositum est.

Exemplum notissimum huius porticus generis in sic dicta Villa Rotonda ab architecto Andrea Palladio saeculo decimo sexto exeunte exstructa.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Porticum spectant.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.