Barringtonia asiatica
| Barringtonia asiatica | |
|---|---|
| Folia et flos aperiens | |
| Conservationis status | |
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| (inordinata): | Angiospermae |
| (inordinata): | Eudicotyledones |
| (inordinatus): | Asteridae |
| Ordo: | Ericales |
| Familia: | Lecythidaceae |
| Genus: | Barringtonia |
| Species: | B. asiatica |
| Binomen | |
| Barringtonia asiatica (L.) Kurz |
|
| Synonyma | |
|
Barringtonia speciosa J. R. Forst. & G. Forst |
|
Barringtonia asiatica est species Barringtoniae in salinis litorum tropicorum habitationibus et insulis oceanorum Indici et Pacifici occidentalis, a Zanzibar ad Taivaniam, Philippinas, Novam Caledoniam, et Vitios,[1][2] et ad Samoam, Tongam, et Micronesiam endemica, et in Havaios introducta (Whistler 1992:21). Vulgo appellatur "fructus quadratus" quia pyxiformem producit fructum (Thiel & Gutow 2004).
Species est parva ad media arbor, quae a 7 ad 25 m crescit. Folia sunt angusta obovataque, 20–40 cm longa et a 10 ad 20 cm lata. Fructus, sicut supra dictus, habet latera quae res cruciformes diagonaliter prominent. Fructus est 9–11 cm diametro, ubi crassa spongiosaque caro fibrosa singulare semen 4–5 cm diametro contegit.[2][3]
Fructus, levissimi et aquam salsam maxime resistentes, disperguntur similiter ut Cocos nucifera (Tsou et Mori 2002), a fluctu oceanico, ubi innantes quindecim annos possunt superesse (Thiel & Gutow 2004). Barringtonia fuit una ex primis plantis quae insulam Anak Krakatau colonizavit cum hic mons ignifer post eruptionem Krakatau apparuisset.[2] Semina, ad litus lata et a pluvia madefacta, germinant.
Omnes arboris partes sunt venenosae, et venena saponina comprehendunt.
Flores, magni et rosei-albi, forma sicut pompom, odorem dulcissimum suavissimumque emittunt ad attrahendos vespertiliones et heterocera, quae flores noctu pollinant.
In Samoa et Samoa Americana, infusio seminis rasi ad cutis ulcera (Samoane: papala) aliquando adhibetur (Whistler 1996:69).
Notae[recensere]
- ↑ Germplasm Resources Information Network: Barringtonia asiatica
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Sungei Buloh Wetlands Reserve (Singapore): Barringtonia asiatica
- ↑ Flora of China: Barringtonia asiatica.
Bibliographia[recensere]
- Thiel, M., et L. Gutow. 2004. "The ecology of rafting in the marine environment. I." Oceanography & Marine Biology: An Annual Review 42:181–263. Doi=10013/epic.20198.d001 [1]
- Tsou, C.-H., et S. A. Mori. 2002. "Seed coat anatomy and its relationship to seed dispersal in subfamily Lecythidoideae of the Lecythidaceae (The Brazil Nut Family)." Botanical Bulletin of Academia Sinica 43:37–56. [2]
- Whistler, W. Arthur. 1992. Flowers of the Pacific Island Seashore: A Guide to the Littoral Plants of Hawai'i Tahiti Samoa Tonga Cook Islands Fiji and Micronesia. Honolulu: Isle Botanica. ISBN 0-8248-1528-9.
- Whistler, W. Arthur. 1996. Samoan Herbal Medicine. Honolulu: Isle Botanica. ISBN 0-9645426-2-5.
- Arbores Papuae Novae Guineae
- Lecythidaceae
- Flora Australiae
- Flora Cambodiae
- Flora Tanzaniae
- Flora Indiae
- Flora Indonesiae
- Flora Insularum Salomonis
- Flora Insularum Seychelles
- Flora Madagascariae
- Flora Malaesiae
- Flora Novae Caledoniae
- Flora Philippinarum
- Flora Samoae
- Flora Samoae Americanae
- Flora Taprobanes
- Flora Taivaniae
- Flora Terrae Reginae
- Flora Thailandiae
- Flora Tongae
- Flora Vanuatus
- Flora Vietnamiae
- Flora Vitiorum
- Plantae ex hominibus appellatae
- Plantae medicinales
- Plantae venenosae