Aeminium (districtus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ubi hic districtus situs est.

Aeminium (Lusice Coimbra) est districtus Lusitaniae cuius caput est Aeminium. Pertinet ad Ripam Litoralem (Lusice Beira Litoral), provinciam veterem, quamquam nonnulla orientalis partis concilia inter provincias Ripam Superiorem et Ripam Inferiorem (Lusice Beira Alta et Beira Baixa) dividuntur. Finitimus est a septentrione Districtui Aviari Districtuique Verurii, oriente Districtui Custodiae Districtuique Albicastri, meridie Districtui Colliponis, occidente Oceano Atlantico. Aream 3947 chiliometra quadrata et 429 714 incolarum (2011) habet.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Districtus Aeminii subdividitur in septendecim municipia:

Municipium Latine vel Latinizatum Municipium Luse
Aeminium Coimbra
Arganil Arganil
Cambaetum Lusitanorum[1] Miranda do Corvo
Cantanhede Cantanhede
Conimbrica Nova Condeixa-a-Nova
Ficaria Ostii Figueira da Foz
Gois Góis
Lousanum Lousã
Mira Mira
Mons Maior Vetus Montemor-o-Velho
Pampilhosa Montis Pampilhosa da Serra
Penacova Penacova
Pinnella Penela
Saurium[2] Soure
Tabula Tábua
Ulvaria Oliveira do Hospital
Villa Nova Poiarum Vila Nova de Poiares

Praecipua reipublicae divisione hodierna, districtus in Regione Media integratus invenitur et dividitur in duas subregiones, quarum altera quoque concilia ad Districtum Colliponem pertinentia integrat, et quae sunt Pinetum Interius Septemtrionale et Monda Inferior (Lusice Pinhal Interior Norte et Baixo Mondego). Summatim:

Geographia physica[recensere | fontem recensere]

Praecipuus geographicus districtus Aeminii proprietas valles fluminis Mondae sive Mundae (Lusice Mondego) est quae prospectum toto districtus occidente dominatut, et, iuxta cum duarum suarum accessionum vallibus, quae sunt flumina Alva et Ceira (Lusice Alva et Ceira), primos orientalis zonae proprietates constituit. Districtus igitur dividitur in dua dimidia:

Occidente litoralis planities, Meridie flumine Monda transita, patet. Haec regio litoralem planitiem e Dsitrictu Aviaro prolongat et maximam altitudinem, 252 metra, in Iugo Boni Itineris (Lusice Serra da Boa Viagem), prope Promunturium Monda (Lusice Cabo Mondego) iuxta Ficariam Ostii habet. Oriente, ex contrario, intratur in montem. Huius regionis boreoccidente, prominentia adhuc multo abrupta est, Iugo Bucciaci (Lusice Serra de Buçaco) solum 549 metra altitudinis attingente. Sed austroriente Herminium mons perpetua dominatur, ascendentibus Iugo Lousani (Lusice Serra da Lousã) usque ad 1205 metra et Iugo Accipitris (Lusice Serra do Açor) usque ad 1418 metra altitudinis. Districtus in pleno occidentali Montis Herminii (Lusice Serra da Estrela) displuvio finit, circiter decem chiliometra e maximis Lusici continentalis territorii altitudinibus.

Ut iam visum est, Monda hydrographiam dominatur, e boreoriente in austroccidentem superiori cursu et ex oriente in occidentem inferiori cursu ubi palustribus terrenis circumdatur fluens. Totus districtus in suo sinu hydrographico integratur, exceptis septemtrionali litore et austrorientali extrema parte, et omnia praecipua alia flumina eius accessiones sunt. Flumen Planctus (Lusice Pranto) e Collipone venit et adhuc iuxta ostium Mondae influit. Flumen Alva orientalem districtus zonam, ex oriente in occidentem transit, idem faciendo flumine Ceira, paulo magis in Meridiem. Flumen Corvus (Lusice Corvo sive Dueça), vicissim, e meridie in septemtrionem fluit, influens in Flumen Ceiram multo prope Aeminium, et idem faciunt Flumen Saurium (Lusice Soure) occidente et Flumen Carnide (Lusice Carnide), adhuc occidentalius. Omnia haec flumina Mundae laevae orae accessiones sunt, quae vix accessiones dextera in ora in Districtu Aeminii habet. Unica exceptio parvulum flumen in Bucciaco nascens est; Boto (Lusice Botã). Districtus Austroriente, rivus Pampilhosa (Lusice Pampilhosa) fluminis Ozecari[1] (Lusice Zêzere) accessio in dextra ora est, ergo eius valles iam ad sinum Tagi pertinet. Ipse Ozecarus limes cum Districtu Albicastro est.

In Monda magna moles est, Moles Aquilariae (Lusice Barragem da Aguieira) conducens limiti cum Districtu Verurio et alia, satis minor: Moles Rabiei (Lusice Barragem da Raiva). In Alva Moles Regis Molarum (Lusice Barragem do Rei de Moinhos) et Moles Fronharum (Lusice Barragem de Fronhas) sunt. Ceira Moli Superioris Ceirae (Lusice Barragem do Alto de Ceira) et Moli Montis Rotundi (Lusice Barragem de Monte Redondo) retinetur. Et ad conficiendum molium catalogum, Moles Sanctae Luciae (Lusice Barragem de Santa Luzía) rivum Pampilhosam retinet et aestuarium Molis Caprilis in flumine Ozecaro[1] adhuc partim ad Districtum Aeminium pertinet.

Litus plerumque sabulosum et demissum est, Promunturio Monda excepto. In septemtrionem patent extensae dunae, se varia chiliometra in intestina prolongantes, sparsis paludibus. Septemtrionallima districtualis? litoris parts, in concilio Mira, iam remota systematis lacunaris Riae Aviari (Lusice Ria de Aveiro) pars est et paene totus districtus Boreoccidens ad sinum hydrographicum Riae Aviari in flumine Vacua (Lusice Vouga) pertinet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971).
  2. [1] Lexicon Universale Hofmann