Arthurus Wellesley (dux de Wellington)

E Vicipaedia
(Redirectum de Arthurus Wellesley)
Salire ad: navigationem, quaerere
Arthurus Vellesley a Thoma Lawrence pictus

Arthurus Wellesley, primus dux de Wellington[1] (Eblanae die 30 Aprilis aut 1 Maii 1769 natus - 14 Septembris 1852 in oppido Walmer mortuus), fuit Britannicorum dux praestans ingenio domi militiaeque.

Nobili genere natus, anno 1787 nomen dedit et, loco suo favente, columnellus factus, Indiam ad Britannicos milites ducendos, anno 1797, pervenit. In India non solum excellentem ducem sed etiam provinciae procuratorem optimum virumque in legationibus obeundis versatum se ostendit: ibi octo annos moratus est, et cum in Seringapatam, Assaye et Argaum pugnas vicisset, in summa Mahrattes, Indianos indigenas, profligavit. Qua re “general sepoy” appellatus est.

In Britanniam reditus populus legatus factus est et multa ampla munera sustinuit. Anno 1808 Aprile ad Lusitaniam dux missus est profligatum Francogallos qui eam regionem invaserant. Ibi primo in Vimeiro eos vicit, sed inde in Sintra profligatus est,quam ob rem pro aliis ducibus substituitus est.

Insequenti anno rursus in Lusitaniam reditus, Gallos pugna superavit saepius et, cum vicisset in Helmantica, Nova Victoria et Tolosa, eos certe profligavit anno 1814. Post victoriam apud Victoriacum, imperator factus est et, Napoleone in Franciam redito, anno 1815 missus est in Belgiam ut Napoleonem profligaret. In proelio Waterlooensi Wellington, Borussicorum exercitus, cui dux Blücher praefuit, auxilio, die 18 Iunii 1815 Napoleonem vicit et rursus in exilium eum pepulit. Post pugnam Waterlooensem, in qua paene quinquaginta milia militum ceciderunt, tam perculsus horrore fuit ut nunquam postea commissurus esset ullam pugnam.

Reditus in patriam honoratus et imperator acclamatus est, et etiam primus minister factus est. Wellesley multos annos etiam legatus apud Parlamentum Regni Uniti fuit. Anno 1852 mortuus est.

Urbi Novozelandicae Vellingtoniae nomen ad Arthuri Wellesley honorem impositum est.

Administrationes quibus dux de Wellington praefuit[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Arthurus dux de Wellington": vide William Frazer, "The Medallists of Ireland and Their Work" (1849) p. 8

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg