Classificatio biologica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula regni animalium, e libro Linnaei Systema Naturae titulo, anno 1735.

Classificatio biologica, vel scientifica in biologia classificatio, est ratio qua biologi organismos digerunt et secundum typum biologicum, sicut genus speciesque, rite describunt. Ea est exemplum taxinomiae scientificae, sed a taxinomia vulgare distinguenda est, quae fundamento scientifico caret.

Hodierna classificatio biologica deducitur ex opere Caroli Linnaei, qui species secundum communes proprietates physicas digessit. Suae dispositiones postea retractatae sunt ut eae cum Darwiniana descensus communis regulis melius congruant. Phylogenetica molecularis, quae pro rebus investigandis sequentiis DNA utitur, multas emendationes recentiores egit et haud dubie agendo continuabit. Classificatio biologica ad scientiam systematicae biologicae pertinet.

Gradus taxinomici[recensere | fontem recensere]

Gradus in classificatione biologica est positio (vel positio relativa) in hierarchia taxinomica. Septem primi gradus taxinomici ab internationalibus nominum biologicorum legibus definiuntur: regnum, phylum, classis, ordo, familia, genus, species. Dominium, gradus super regnum, populo recentioribus annis gratum fit, sed inter leges non iam accipitur.

Gravissimus gradus est species, proximus genus, et deinde familia. Aliquando, sed raro, terminus "categoriae taxinomicae" contra gradum adhibetur.

Regna et dominia[recensere | fontem recensere]

Dominia sunt grex novior. Systema trium dominiorum excogitatum est anno 1990, sed celeriter non late acceptum est. Plurimi biologi systema regnorum quinque, multi autem systema trium adhibent. Prima proprietas rationis trium dominiorum est separatio Archaeorum et Bacteriorum, olim in singulum regnum, Bacteria, digestorum, regnum aliquando Moneris appellatum. Ergo, tria vitae dominia habetur: Archaea, Bacteria, Eukaryota (quae eukaryotes comprehendunt, quibus sunt nuclei).[1] Perpauci scientistae Archaea ut regnum sextum addunt, sed rationem dominiorum reiciunt.


Classificatio biologica vdr
Imperium
  Regio
   
     
       
         
           
             
               


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Joel Cracraft et Michael J. Donaghue, editores, Assembling the Tree of Life (Oxoniae: Oxford University Press, 2004), praecipue pp. 45, 78, 555.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Atran, S. 1990. Cognitive Foundations of Natural History: Towards an Anthropology of Science. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-37293-3, 0521372933.
  • Larson, J. L. 1971. Reason and Experience: The Representation of Natural Order in the Work of Carl von Linne. Berkeley Californiae: University of California Press.
  • Schuh, R. T., et A. V. Z. Brower. 2009. Biological Systematics: Principles and Applications. Ed. 2a. Cornell University Press. ISBN 9780801447990.
  • Species 2000 & ITIS Catalogue of Life 2008.
  • Stafleau, F. A. 1971. Linnaeus and the Linnaeans: The Spreading of Their Ideas in Systematic Botany, 1753–1789. Utrecht: Oosthoek.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg