Arbor natalicia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Arbor natalicia ornata

Arbor natalicia[1][2] est arbor, saepe abies, quae domi mense Decembri ornatur ad festum Christi natalis[1] celebrandum nonnumquam gemmis, parvis candelis, rebusque ornamentis aliis.

Index

[recensere] Historia

Origines arboris nataliciae sunt in paganis Europae culturis priusquam religio Christiana advenit. Arbores nataliciae nunc videntur per totum orbem, in multis culturis, etiam in nonnullis quae non sunt Christianae.

Arborem nataliciam saepe dicunt fuisse morem paganum quo arbores semper virentes immortalitatem vitae significarent, qui mos deinde in Christianam religionem translatus est.

In Nova Zelandia, plantae pohutukawa describuntur "naturales Christi Natalis arbores" quia tempore Christi Natalis florere solent; praeterea, habent flores rubros et folia viridia, sicut multae arbores nataliciae.

[recensere] Conlocatio et Abitus

Arbor natalicia saepe conlocatur tempore Adventus in nocte 24 Decembris, et manet in ecclesiis vel domibus catholicorum usque ad 2 Februarii itidem diem Missae Lucis, quia ille dies significat finem temporis nativitatis Christi. Multis domibus iam 6 Ianuarii itidem die Epiphaniae Domini arbor natalicia destruitur in illis terris saltem foederalibus Germaniae, ubi hic dies sollemnis habetur.

[recensere] Ornamenta

Globus natalicius

Arbor natalicia naturaliter ornatur ornamentis levibus, sicut globis, figuris ligneis, stiriis manufactis, stellis de festuca. Summa in arbore solent stellae (in commemoratione stellae Bethleem) vel angeli, saepius feminino aspectu (quasi essent angelae) poni. Saepe sub ramis infimis sunt praesepe natalicium et dona.

[recensere] Arbores

In Germania quotannis 160 centena milia abietum nordmannicarum emuntur et arboribus nataliciis utuntur. Hae arbores etiam nascuntur in Sauerland, in Slesvico Holsatiaque, in Dania. Dania est prima exportatrix exportans arbores pretio 100 centenis milibus Euronum.

[recensere] Oeconomia

In Germania anno 2006, expenduntur 6160 centena milia euronum; qua pecunia 280 centena milia arborum nataliciarum emptum iri aestimantur. [3]

[recensere] Vide etiam

[recensere] Notae

  1. 1.0 1.1 PONS Standardwörterbuch LATEIN 1. Auflage 1992, Nachdruck 2006.
  2. Terentius Tunberg, Quomodo Invidiosulus Nomine Grinchus Christi Natalem Abrogaverit, libellus a Dr. Suess Latine conversus.
  3. Deutschlandfunk, "Tag für Tag" (de die ad diem), 12.12.2006.

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad arborem nataliciam spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis