Echo (mythologia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Echo (discretiva)

Echo ab Alexandro Cabanel picta

Echo (Graece: Ἠχώ 'sonus') in mythologia Graeca fuit Oreas (nympha montana) quae suam vocem amabat. Postremo Narcissum adamavit.

Tradit legenda Echum eximiae pulchritudis nympham esse et saepe de Iunone, Iovis uxore et divum regina, contumelias dixisse, ob eam causam deae maxime invisa erat. Itaque statuit Iuno tam impudentem loquacitatem coercere et linguam puellae oppressit. Echo nec surda nec muta fuit sed, cum verbum audiebat, solum ultimam syllabam ore suo iterabat nec verba integra pronuntiare valebat. Sic Narcissi, praestantis adulescentis, amorem deperdit, qui balbam puellam respuit. Tunc nympha in speluncam inter montes confugit neque umquam inde in lucem evasit. Ibi dolor miseram puellam confecit et consumpsit: corpus macie evanuit, ossa in saxa conversa sunt et sola vox tam formosae virginis superstes fuit.


stipula Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!