Ioannes Stobaeus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Ioannes Stobaeus (Graece: Ἰωάννης Στοβαῖος vel Στοβεύς) fuit auctor et collector carminum et textuum philosophicorum quinto saeculo p.C.n. florens.

De vita[recensere | fontem recensere]

De vita eius nulla memorabilia tradita sunt. Cognomen eum Stobis in Macedonia natum esse indicat. Paulo post Hieroclem Alexandrinum vixisse putatur, quod neque eius nec ullorum auctorum recentiorum mentionem facit. Nullos cum auctores Christianos commemoraverit, saepe paganus habetur etiamsi praenomen eius originem Christianam significat.

De opere[recensere | fontem recensere]

Collectionem variorum scriptorum Graecorum filio suo Septimio legendam confecit, ut in Bibliotheca patriarchae Photii traditur. De praefatione extremam tantum partem recepimus. Libri I et II de rebus physicis, ceteri de ethica egisse videntur. Quorum librorum secundus non nisi in fragmentis, tertius et quartus autem mutatis litteris servati sunt.

In opere suo Stobaeus plus quam 500 auctores commemorat. Inter fragmenta potissima sunt operis Euripidis partes, quae solum hic integrae servatae sunt.

Ultimi duo libri (Ἀνθολογία seu Florilegium dicti) primo 1535 Venetiis impressi sunt, anteriori (Ἐκλογαί, Eclogae) Antverpiae 1575 titulo Ioannis Stobaei Eclogarum libri duo: quorum prior physicas, posterior ethicas complectitur; nunc primum editi divulgati sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones
  • Ioannou Stobaiou Anthologion = Ioannis Stobaei Florilegium, recognovit Augustus Meineke, Sumptibus et Typis B.G. Teubneri, Lipsiae 1855–1864, 6 vol.
  • Anthologium, recensuerunt Curtis Wachsmuth et Otto Hense, Apud Weidmannos, Berolini 1884–1923, 5 vol.
Commentationes
  • G. Reydams-Schils, Thinking through Excerpts. Studies on Stobaeus, Brepols, Turnholti 2011, ISBN 978-2-503-52976-9