Andreas Fricius Modrevius
Andreas Fricius Modrevius, Polonice Andrzej Frycz Modrzewski, natus die 20 Septembris anno 1503, mortuus anno 1572, notus in Europa humanista et philosophus Polonus fuit. E familia nobili insigni Jastrzębiec ortus est. Tota vita cum civitate Volboria nexus est. In universitatibus Cracoviae et Vittenbergae studuit. Circa annum 1522 sacros ordines accepit, sed anno 1560 uxorem in matrimonium duxit. Assectator reformationis educationis et saecularisationis erat: primo Lutheranorum, secundo Calvinistarum, denique Arianorum. Secretarius regis atque comarchus Volboriae nominatus est. Propter pestem obiit.
Maximum opus eius De republica emendanda est. Id quinque libros includit:
- De moribus
- De legibus
- De bello
- De Ecclesia
- De schola
Tres primi libri Cracoviae anno 1551, omnes quinque libri anno 1553 Basiliae publicati sunt. Paulo post translatio in linguam Theodiscam facta est. In eis Modrevius democratiam cum monarchia miscere, omnes ordines sociales aequare, rem publicam in oeconomia ingerere ac educationem et miseros curare postulavit. Quod "pater democratiae" appellatur. Multae ideae eius progressivae, quaedam quoque utopicae sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Большая российская энциклопедия • |