Alexius Stachanov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Alexius Gregorii filius Stachanov (Russice Алексей Григорьевич Стаханов, tr. Aleksej Grigor'evič Stachanov; 3 Ianuarii 19065 Novembris 1977), operarius industriae carbonariae Sovieticus, fuit initiator motus operariorum pro amplificatione productivitatis laboris (in eius honorem motum Stachanovensem nominati) in Unione Sovietica.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Stachanov (a dextra) in puteo

Stachanov natus est die 21 Decembris 1905 (3 Ianuarii 1906 Calendarii Gregoriani) in vico Lugovaja gubernii Orelensis in familia rustica. Ab anno 1927 erat operarius putei nomine Central'naja-Irmino, in urbe Kadievka (nunc regionis Donetscensis) Ucrainicae RSS locati. Noctu 3031 Augusti 1935 fossor Stachanov in 5 horis et 45 minutis extraxit 102 tonnas carbonis (quater decies magis quam norma). Talis amplificatio productivitatis laboris facta est possibilis praeparationis praevalentis et melioris organisationis laboris gratia. Adeptio illa maxime laudabatur et facta est exemplum pro operariis Unionis Sovieticae, quorum multi etiam cumulos operosos affectaverunt et accesserunt. Alexius Stachanov honoratus est, anno 1936 factus est membrum Factionis Communisticae Unionis Sovieticae et electus est legatus Sovieti Supremi URSS. Annis 19361941 Stachanov Moscuae in Academia industriali studebat. Annis 19411942 erat praefectus putei in urbe Karaganda Kazachstanicae RSS. Annis 19431957 Moscuae in ministerio industriae carbonariae laborabat. Anno 1957 Stachanov rediit in regionem Donetscensem (quae tunc, ad annum 1961, regio Stalinensis nominabatur) Ucrainicae RSS, ibi officia vice administratoris (ad annum 1959) et assistantis ingeniarii primarii (ab anno 1959) in industria carbonaria administrabat. Anno 1970 factus est Heros Laboris Socialistici. Ab anno 1974 erat quiescens. Alexius Stachanov obiit die 5 Novembris 1977 in urbe Thorez regionis Donetscensis. Die 15 Februarii 1978 urbs Kadievka in eius honorem renominata est Stachanov.

Fontes[recensere | fontem recensere]